10.2:12 peregre cum socero sum profectus, ubi iudicandae uniuscuiusque rei auspicia habet. Statim post reditum accepi a canonico te Chalioteum2) esse. Nihilo secius tamen ad te scripsissem, sed non erat Parisiis cui literas ad te darem. Tu velim quid agas, quo modo valeas, ubi sis, ad nos quam primum mittas: neque committam posthac ut me accusare de epistolarum negligentia possis, dummodo in tanto otio3) par mihi esse velis. Vale. Aureliae 6. Calend. Ianuar. 1531.4) 7. DANIEL CHEMINO. Bogat ut Calvinum salutet, cuius ad ipsum Cheminum datam epistolam post huius discessum ab Aurelia allatam interea reseravit, eaque perlecta instantem communis amici adventum magno cum gaudio se didicisse testatur. (Ex apographo Petri Danielis. Bibi. Bern. Cod. 450, fol. 127 verso.) Franciscus Daniel Nicolao Chemino S.l) Quum me prope incredibili quadam humanitate tua, maximisque beneficiis veluti sarcina graviore obrueris, nullumque adhuc meum in te officium exstaret, gaudebam impendio vel tandem obiectam mihi qualemcunque opportunitatem, qua possem, si non referre, certe propensam promptamque animi voluntatem quali officiolo meo declarare. Nunc autem quia aliter successit gaudeo. Fortasse enim molestam sarcinam tuis humeris excussisti. Restat ne quid agas, aut Stellae quod in rem tuam non sit promittas.2) Videre enim mihi videor, quam animus tuus praestigiis quibusdam aucupetur. Quare tibi consule. Id tametsi pro tua prudentia latere te non possit, operae pretium tamen duxi, pro ami- 2) Fortasse Calvinus Parisiis in suburbio Chaillot degebat. 3) Scilicet, quae Herminjardi sententia est, lectionibus publicis ob pestem Lutetiae grassantem tum temporis interruptis. 4) I. e. 27. Decembris 1531, non 1530, quum eo tempore Galli annum civilem d. 25. Martii auspicarentur. 7* 1) Lutetiae versanti ut eos sequentibus patet. 2) Petrus Stella Ictus Aurelianensis a. 1532 ineunte Parisios concessit sellam curulem in parlamento occupaturus. Caeterum quid h. I. autor sibi velit, nos quidem perspectum non habemus.