9:119 119 SECUNDA DEFENSIO CONTRA WESTPHALUM. 120 lucubrationibus syllabam proferat, ubi doceam a praedestinatione exordium fieri debere ad petendam salutis certitudinem, obmutescere non recuso. Arcanae electionis mentio obiter a me facta est, fateor: sed quorsum? An ut pias mentes vel a promissionis auditu, vel a signorum intuitu abducerem? Atqui nihil maiori curae mihi fuit, quam eas prorsus in verbo retinere. Quid? dum toties inculco sacramentis [pag. 170] offerri gratiam, an non ad petendam inde salutis suae obsignationem eos invito? Tantum dixi, non promiscue in omnibus operari Dei spiritum: sed quemadmodum solos electos in fidem illuminat, sic etiam efficere, ne frustra utantur sacramentis. Si dicam promissiones omnibus communes esse, et communiter omnibus offerre aeternam salutem, ut autem ratae sint, peculiari spiritus dono fieri, qui in electis obsignat oblatam gratiam, dicetne Westphalus verbum suo loco moveri? Quid autem ipse quotidie e suggestu ad populum pronunciat, nisi ex auditu esse fidem? sed eos solos obedire, quibus Deus brachium suum revelavit? Hanc vero esse causam, quia verbo omnes invitans, intus efficaciter vocat quos elegit. Cavillari ergo desinat me dubium facere baptismi effectum, ubi ex fonte electionis manare ostendo, quod in sacramentis proficiunt, quibus peculiariter datum est. Nam quum proverbio vulgari iactetur, quae subalterna sunt inter se non pugnare, non ideo negatur inferior sacramentis gratiae obsignatio, dum spiritus vocatur prius et interius sigillum: et simul notatur causa, [pag. 171] quia eos Deus elegit, quos adoptionis tessera dignatur. Non minus putidum est ultimum cavillum, quo