19:119 119 EPISTOLAE 3615-3618 120 parabilis ille thesaurus quem Deus apud te deposuerat, utinam potius sis ipse iudex, quam exspectes dum coram coelesti iudice reddenda sit otii ratio. Quid dico otium? Neque enim sine fructu solum iacuerunt tot praeclarae dotes, sed in sordibus demersae in probrum et dedecus sincerae fidei quodammodo cessarunt. Quamvis enim laude digna fuerit vitae integritas et castitas: scis tamen, et non sine maximo dolore viderunt pii et cordati homines, impios et sceleratos de te triumphum agere, quum metu constrictus obmutesceres. Praeteriit nimis longum tempus, quo misera illa non minus quam turpis servitus mentis tuae vigorem oppressit. Detur venia communi malo: quia obiectis undique terroribus pauci ingenue Christi se discipulos profiteri audebant. Nunc vero ex quo melior affulsit conditio filiis Dei, ut a periculo immunis sit eorum libertas, erumpere in vocem cogor: Quousque tandem sponte libebit tergiversando Christum iure suo fraudare? Hactenus indulgenter tibi Deus pepercit, dum rectae intelligentiae lumen, quod cunctatione tua suffocasti, prorsus exstingui passus non est. Sed obsecro per hanc indulgentiam, qua te ad hunc usque diem sustinuit, quo tot hominum millia sub vexillum se colligendo te ad eandem studii alacritatem invitant, ut diligenter tecum reputes quam pretiosum Deo sacrificium sit pura Dei confessio: ut quod residuum est vitae, ubi simpliciter Christo dicatum fuerit, tarditatem anteacti temporis compenset. Nihil certe iucundius mihi accidere poterit, quam si audiero, te excussa mollitie et timiditate victa Christo palam et ex professo nomen dedisse. Quanquam ut hoc mihi privatim des non postulo, sed ut ecclesias omnes quas mirabiliter Deus in Gallia erexit exhilares: quae certatim sibi et tibi gratulabuntur, si relictis hostium castris te in Christi ovile contuleris. Nec parvus eorum qui adhuc vacillant numerus se ad imitationem protinus accinget. Ac si prudenter expendas quam multi abs te pendeant, et quam multorum in te conversi sint oculi, facile cognosces, ut excusabilis sit aliorum torpor, cessationi tuae nullo modo posse ignosci. Forte iam satis te animatum reperient meae literae, ut supervacua sit exhortatio. Partibus tamen meis deesse nolui. Vale, praestantissime vir et mihi ex animo colende. Dominus te spiritu suo gubernet, fortitudine instruat et incolumem tueatur. 13. Calendas Decembris, 1561. Ioannes Calvinus tuus.