6:118 Coena vero testatur, Deum se nobis, animas nostras alendo, patrem exhibere. MINISTER. Quo clarius nobis innotescat utriusque veritas, de utroque seorsum tractemus. Primum, quae est baptismi significatio? PUER. Ea duas habet partes. Nam ibi remissio [fol. 73] peccatorum, deinde spiritualis regeneratio figuratur. MINISTER. Quid similitudinis inest aquae cum his rebus, ut eas repraesentet? PUER. Peccatorum quidem remissio species est lavacri, quo animae suis maculis absterguntur: non secus atque aqua abluuntur corporis sordes. MINISTER. Quid de regeneratione? PUER. Quoniam eius initium est naturae nostrae mortificatio: finis vero, ut novae creaturae simus, in eo nobis proponitur mortis figura, quod capiti aqua iniicitur: novae autem vitae, in eo quod non manemus sub aqua demersi, sed ad momentum duntaxat subimus tanquam in sepulcrum, ut statim emergamus. MINISTER. Num aquam esse animae lavacrum censes? PUER. Nequaquam. Hunc enim honorem eripere Christi sanguini nefas est, qui ideo effusus fuit, ut abstersis omnibus nostris maculis, puros coram Deo et impollutos nos redderet. Atque huius quidem purgationis fructum percipimus, quum sacro illo sanguine conscientias nostras spiritus sanctus aspergit. Obsignationem vero in sacramento habemus. MINISTER. Verum, annon aliud aquae tribuis, nisi ut ablutionis tantum sit figura? PUER≫ Sic figuram esse sentio, ut simul annexa sit veritas. Neque enim, sua nobis dona pollicendo, nos Deus frustratur. Proinde et peccatorum veniam, et vitae novitatem offerri nobis in baptismo, et recipi a nobis certum est. 1) Le 49. dimanche. . L'eaue du Baptesme. . L'eaue pourquoy est mise sur la teste. . Le sang de Christ est nostre lavement, non l'eaue. . verite ioincte avec la figure. . Regeneration dont prend sa vertu. . De l'usage du Baptesme. 8*