50:118 verbi ministris idemque officium, sunt tamen honoris gradus. Deus autem Paulum in altiore fastigio quam alios collocaverat, quum eius opera usus fuerat ad fundandam illam ecclesiam, et eius apostolatum ornaverat multis modis. Porro ne invidiam sibi conflarent malevoli ex nomine potestatis: addit in quem finem sibi data sit: nempe in salutem Corinthiorum. Unde sequitur, non debere illis molestam esse nec gravem. Quis enim aequo animo non ferat, imo quis non amet quod sibi utile esse cognoscit? Interea subest antithesis eius potestatis, qua se efferebant pseudoapostoli: quae talis erat ut nullum inde fructum perciperent, nullam aedificationem sentirent Corinthii. Caeterum non dubium est quin potestate etiam praediti sint omnes verbi ministri. Qualis enim doctrinae praedicatio absque potestate? ideo omnibus dictum est: Qui vos audit, me audit: qui vos respuit, me respuit. Sed quoniam multi falso sibi usurpant quod non habent, diligenter notandum est quousque suam potestatem extendat Paulus: nempe ut sit in aedificationem fidelibus. Qui ergo destruendo ecclesiam potestatem exercent, tyrannos se et latrones probant, non pastores. Secundo notandum quod sibi datam a Deo esse asserit. Qui igitur aliquid vult posse, Deum suae potestatis autorem habeat oportet. Iactabunt etiam hoc alii: quemadmodum papa inflatis buccis se Christi vicarium esse detonat. Sed quam fidem facit? Neque enim mutis personis eiusmodi potestatem contulit Christus: sed apostolis et aliis suis ministris, ne evangelii sui doctrina exarmata foret. Quare tota ministrorum potestas in verbo est inclusa, ut semper nihilominus maneat Christus solus dominus et magister. Meminerimus ergo in legitima potestate haec duo requiri: ut a Deo data sit, ut in salutem ecclesiae exerceatur. Quibus potestatem contulerit Deus, et qualiter eam, quam dedit, limitaverit, notum est. Rite eam exercent qui mandato eius fideliter obediunt. Hic tamen potest obiici quaestio: verba Dei sunt ad Ieremiam (1, 10): Ecce constituo te supra gentes et regna, ut plantes ac evellas, aedifices ac destruas. Et nuper habuimus, eadem conditione ordinatos apostolos, ut demoliantur quidquid effertur adversus Christum: quinetiam aliter aedificare nequeunt evangelii doctores, nisi veterem hominem destruendo. Praeterea in condemnationem et exitium impiis evangelium annuntiant. Respondeo, quod hic dicit Paulus, ad impios nihil pertinere. Corinthios enim alloquitur, quibus salutarem esse volebat suum apostolatum. Eorum, inquam, respectu nihil nisi in aedificationem poterat. Et iam diximus hoc nominatim fuisse expressum, ut scirent Corinthii, nonnisi a Satana salutis suae hoste impugnari sancti viri autoritatem : cuius finis erat ipsorum aedificatio. Quamquam alioqui generaliter verum est, doctrinam evangelii suapte natura ad aedificandum valere,