31:118 evanescant robusti impetus quibus ad nocendum effertur. Precatur quidem David ut Deus auxilium suum et vindictam acceleret, sed interim hac se consolatione sustentat, quod impii non lasciviant nisi Dei permissu: quia in eius arbitrio est, ubi tribunal conscenderit, solo conspectu eos delere. Et certe non secus ac sol exoriens nebulas et vapores suo calore discutit, aeremque obscurum serenat: sic Deus, ubi manum suam exserit ad exsequendas iudicis partes, quidquid in mundo turbulentum fuit ac confusum, restituit. Sceleratum et improbum augendi causa (meo iudicio) posuit: ac si dixisset, quantumvis in sua malitia et impietate insaniant improbi, Deo tamen promptum in manu esse remedium. 16. Iehova rex saeculi et semper : perierunt gentes e terra eius. 17. Desiderium inopum exaudisti Iehova: diriges*) cor eorum: audiet auris tua: 18. Ut iudices pupillum et pauperem^ ne pergat amplius terrere homo e terra. 16. Iehova rex saeculi et semper. Nunc David, quasi votis suis potitus, in sanctam gratulationem insurgit. Nam quod Deum appellat aeternum regem fiduciae et laetitiae testimonium est. Regis nomine mundi gubernandi partes ei asserit: aeternitas vero regni huc spectat, temporum angustiis perperam ipsum includi. Nam quia brevis est humanae vitae transitus, etiam qui maximis imperiis pollent mortales, servos suos ut plurimum frustantur : sicuti Psalmus 146, 3 admonet, non esse fidendum in principibus, vel filiis hominum in quibus non est salus: quia exibit spiritus eorum, et revertetur in terram suam : quia peribunt omnes eorum cogitationes. Saepe enim vires eos deficiunt, et dum tardius se ad iuvandum accingunt, occasio illis effluit. Atqui de coelesti rege magis honorifice sentiendum, quia si non statim exsequitur sua iudicia, semper eadem penes ipsum et integra facultas manet: denique non sibi privatim, sed nobis in aeternum et usque regnat: ne quid illum impediat longior mora, quo minus opportune ad opem mortuis vel desperatis ferendam manum extendat. Perierunt gentes. Sensus est, terram sanctam inquinamentis et sordibus, quibus polluta fuerat, purgatam demum esse. Indigna enim erat illa profanatio, quum terra in haereditatem data populo Dei sanctisque eius cultoribus dicata, impios et scelestos incolas aleret. Neque enim per gentes exteros nominat, sed hypocritas qui Dei nomine iniuste gloriabantur: sicuti hodie plerique titulo tenus Christiani locum in ecclesiae gremio occupant. Nec vero novum est prophetis apostatas, qui a sanctis *) tu disposeras, en marge: ou fortifieras.