20:118 fero, et quidem ut in attenta eius lectione sedulo te exerceas. Nam quum adolescentes oblectet rerum veterum cognitio, mox ad eos annos pertinges, in quibus historia tam creationis mundi quam vetustissimae ecclesiae non minore cum fructu quam oblectatione te occupet. Et certe, si merito pravam hominum socordiam damnat Paulus, quia illustre gloriae Dei speculum, quod illis in mundi opificio assidue offertur^ clausis oculis praetereunt, atque ita iniuste supprimunt veritatis lucem: non minus turpis ac pudenda fuit quae saeculis fere omnibus grassata est originis et creationis humani generis ignorantia. Et certe paulo post conditam Babylonem credibile est earum rerum memoriam obsolevisse, quas assiduo sermone agitari celebrarique decuerat. Nam quum profanis hominibus sua dispersio quaedam a puro Dei cultu emancipatio esset, curae illis non fuit, ad quascunque appellerent terrae plagas, quod de creato et instaurato mundo a patribus audierant secum deferre. Ita factum est ut nulla gens, exceptis tantum Abrahae posteris, vel ex quo fonte orta esset ipsa, vel quando coepisset esse universum hominum genus, duobus continuis annorum millibus sciverit. Nam quod libros Mosis Ptolemaeus tandem in graecam linguam vertendos curavit, laudabile magis quam fructuosum (tunc quidem temporis) fuit eius studium: quando lumen, quod e tenebris eruere conatus erat, nihilominus hominum incuria suffocatum delituit. Unde colligere promptum est, qui ad cognoscendum mundi opificem totos ingenii nervos intendere debuerant maligna potius impietate hoc captasse ut sponte caecutirent. Floruerunt interea liberales doctrinae, viguerunt praeclara ingenia, lucubrationes omne genus fuerunt editae, atqui de mundi conditi historia altum silentium. Quin summus philosophus, qui et acumine et eruditione reliquos omnes antecelluit, mundum aeternum esse disputans quidquid habebat solertiae huc applicuit ut Deum sua gloria fraudaret. Quanquam paulo religiosior fuit eius magister Plato, seque aliquo uberioris notitiae gustu imbutum ostendit: exigua tamen quae delibat veritatis principia tot figmentis corrumpit ac miscet ut magis noceat quam prosit fictitium illud docendi genus. Qui vero ad scribendas historias studium suum contulerunt, homines ingeniosi et literis expoliti, quum pleno ore iactent se ultimae vetustatis fore testes, antequam ad Davidis aetatem appellant, multa et turbida faece perfundunt suas lucubrationes: supra vero dum conscendunt immensam trahunt mendaciorum colluviem. Tantum abest ut ad prima mundi exordia sincero liquidoque narrationis contextu perveniant. Volentes autem nescisse quod non procul quaerendum erat, si modo ad verum discendum animos adiicere placuisset, claro documento sunt Aegyptii: quorum prae foribus quum accensa esset verbi Dei 8*