52:117 117 CAPOT III. 118 Paulus in traditionibus illis de quibus agit? Quod honorem corpori nullum habeant pro carnis expletione: hoc est, pro modo necessitatis. Nam expletio hic mediocritatem significat, quae se ad simplicem naturae usum restringit : atque ita voluptati et superfluis omnibus deliciis opponitur. Natura enim paucis contenta est. Proinde negare quod requirit ad tolerandam vitae necessitatem, non minus a pietate alienum est quam inhumanum. CAPUT in- 1. Ergo si consurrexistis cum Christo,, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2. quae sursum sunt cogitate, non quae super terram. 3. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 4. Ubi autem Christus apparuerit vita vestra, tunc etiam vos cum ipso apparebitis in gloria. Vanis illis exercitiis, quae pseudoapostoli urgebant, quasi illic sita esset perfectio, vera opponit quibus occupari Christianos decet: quod non parum ad causam valet. Nam dum perspicimus quid nos Deus velit agere, facile postea contemnimus hominum inventa. Dum autem apparet longe esse sublimius et praestantius quod nobis Deus commendat, quam quod homines inculcant, crescit animi alacritas ad Deum sequendum, hominibus posthabitis. Hic Paulus Colossenses hortatur ad meditationem coelestis vitae. Quid autem adversarii? detinere eos volebant in puerilibus rudimentis. Ista igitur doctrina facit ut caeremoniae magis vilescant. Unde constat, ita Paulum hortari hoc loco ut superiorem doctrinam confirmet. Solidam enim pietatem describens, ac vitae sanctimoniam, huc tendit ut vanae illae species humanarum traditionum evanescant. Simul praevenit obiectionem qua possent eum gravare pseudoapostoli, Quid ergo? tu homines mavis esse otiosos quam istis qualibuscunque exercitiis vacare? Quum ergo studiis longe purioribus incumbere iubet Christianos, praecidit ansam huic calumniae. Imo invidia non parva ipsos onerat, quod nihili avocamentis rectum piorum cursum impediant. 1. Si consurrexistis. Ascensio resurrectionem comitatur. Ergo si Christi membra sumus, in coelum conscendere nos oportet: quia excitatus a mortuis in coelum receptus est, ut secum nos traheret. Quaerimus autem quae sursum sunt, dum vere animis peregrinamur in hoc mundo, non autem affixi sumus. Verbum cogitandi magis exprimit assiduitatem studii et vehementiam: ac si diceret: Sit haec tota vestra meditatio: huc ingenium, buc animum applicate. Caeterum si nihil