6:116 PUER. Intelligo non esse visibilibus signis inhaerendum, ut salutem inde petamus, vel affixam illic conferendae gratiae virtutem imaginemur ac inclusam: quin potius adminiculi loco habendum esse signum, quo recta ad Christum dirigamur, salutem ab ipso et solidam felicitatem petituri. MINISTER. Quum ad eorum usum requiratur fides: qui nobis in fidei confirmationem data esse dicis, ut nos de promissionibus Dei reddant certiores? PUER. Fidem in nobis semel inchoatam esse nequaquam sufficit, nisi continenter alatur, et magis in dies magisque augescat. Ad eam ergo tum alendam, tum roborandam, tum provehendam sacramenta instituit Dominus. Quod quidem significat Paulus, quum ad obsignandas Dei promissiones valere tradit. MINISTER. [fol. 72J Verum, nonne hoc infidelitatis indicium est, non habere Dei promissionibus solidam fidem, nisi aliunde nobis confirmentur? PUER. Fidei certe imbecillitatem hoc arguit, qua filii etiam Dei laborant, qui tamen fideles propterea esse non desinunt, licet fide praediti sint exigua adhuc et imperfecta. Quamdiu enim versamur in hoc mundo, haerent semper in carne nostra diffidentiae reliquiae, quas aliter excutere non possumus, quam continuo usque ad vitae finem profectu. Ulterius ergo semper progredi necesse est. MINISTER. Quot sunt christianae ecclesiae sacramenta? PUER. Duo sunt omnino, quorum communis sit inter omnes fideles usus. MINISTER. Quae sunt illa? PUER. Baptismus et sacra coena. MINISTER. Quid vero simile inter se habent vel diversum ? PUER. Baptismus veluti quidam in ecclesiam aditus nobis est. Illic enim testimonium habemus, nos, quum alioqui extranei alienique simus, in Dei familiam recipi, ut inter eius domesticos censeamur. 1) Le 48. dimanche. .- Du nombre des sacremens. . Le Baptesme et ]a Cene. . Du Baptesme. . Signification du Baptesme.