50:116 omni accessu doctrinae Christi. Quare hinc faciendum exordium, ut qui sapiens est, stultus fiat: hoc est, propria intelligentia nos abdicemus, renuntiemus carnis prudentiae: atque ita vacuas mentes offeramus Christo, ut eas impleat. Notanda autem loquutio, quod dicit, captivam se ducere omnem cogitationem. Perinde enim valet ac si dixisset, continendam esse et fraenandam libertatem humani ingenii, ne quid extra Christi doctrinam sapiat: deinde non aliter coerceri posse eius audaciam, nisi veluti captivum teneatur. Hoc autem fit ductu spiritus, ut se in ordinem redigi sustineat et maneat in captivitate voluntaria. 6. In promptu habemus vendictam. Hoc addidit, ne se audacia efferrent homines petulantes adversus eius ministerium, quasi impune id facturi essent. Dicit ergo, non modo sibi datam virtutem ad cogendos in obsequium Christi voluntarios discipulos, sed etiam ad ulciscendos rebelles : neque suas minas inania esse terriculamenta, sed habere paratam exsequutionem, quemadmodum vulgo dicitur. Porro vendicta haec fundata est in Christi verbo (Matth. 18, 18): Quodcunque ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelo. Tametsi enim non statim fulminat Deus, quum minister sententiam protulit: ratum tamen est iudicium et suo tempore implebitur. Intellige semper, ubi minister spiritualibus armis pugnat. Aliqui de corporalibus poenis accipiunt, quibus apostoli in contumaces aut impios vendicabant. Quemadmodum Petrus Ananiam et Sapphiram morte, Paulus Elymam magum caecitate percussit. Verum alter sensus melius congruit. Neque enim semper aut promiscue usi sunt illa facultate apostoli. Paulus autem generaliter loquitur: quod vendictam in manu habeat adversus omnes inobedientes. Quum impleta fuerit. Quam prudenter cavet ne quos alienet nimia asperitate. Quia enim minatus fuerat poenam rebellibus, ne videatur eos lacessere, testatur aliud sibi munus iniunctum esse erga eos: nempe ut tantummodo reddat Christo obsequentes. Et certe hic proprius est evangelii finis, quemadmodum initio et in fine epistolae ad Romanos 1, 5, et 16, 26 docet. Quare hunc ordinem diligenter tenere debent omnes christiani doctores, ut prius studeant placide obedientiam ab auditoribus impetrare, eousque ut comiter invitent quam prosiliant ad poenam rebellionis. Unde et solvendi mandatum prius dedit Christus quam ligandi. 7. Quae secundum faciem sunt, videtis. Si quis sibi confidit quia sit Christi: hoc reputet etiam ex se ipso rursum, quod sicuti ipse Christi, ita et nos Christi. 8. Nam etsi abundantius glorier de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram: non pudefiam. 9. Ne