20:116 ipsi, qui regendis aliis praeerunt, arctioribus etiam disciplinae vinculis quam alii ex 'medio coetu contineantur. Summum igitur hoc est, quod a vobis per Dominum unice contendo, quantum et vos patris coelestis praesidio fovendos et ovium nativam docilitatem illi exhibendam a vobis exoptatis, ut mansueto animo admittatis, quidquid ipse praescribit, tum in vestram salutem, tum praesertim ut obstruatur os impiis, ne per illos vestra ulla occasione nomen ipsius blasphemetur. Dominus et pater misericordiarum complectatur vos suo praesidio, spiritu regat, atque omnibus suis bonis locupletet. Genevae, 31. Iulii 1563. 3998. CALVINUS HENRICO NAVARRENO. Dedicatio Commentarii in libros Mosis. *) (Ex editione principe. Genev. excnd. Henr. Stephanus 1563 fol.) Illustrissimo Principi Henrico duci Vindocinensi regni Navarrae haeredi Ioannes Calvinus. Quod hunc meum laborem tibi dicare veritus non sum, illustrissime Princeps, ut sub tuo nomine in lucem exeat, si consilium in eo meum plerique reprehendant, nihil mihi novum vel inopinatum accidet Obiicient enim ex hac inscriptione odium tibi conflari apud improbos qui iam plus satis tibi infesti sunt. Verum quando in hac tenera aetate 2) inter varios terrores et minas ea te animi magnitudine Deus instruxit ut nunquam a sincera et ingenua fidei professione fueris abductus, meo testimonio confirmari quod palam vis omnibus manifestum esse, quid tibi noceat non video. Quando itaque te evangelii Christi non pudet, iustam mihi fiduciae materiam dare visa est haec tua libertas ut tibi gratularer de tam felicibus exordiis, et in posterum ad invictam constantiam hortarer. Nam quod optimis quibusque naturis accidit, ut sint flexibiles, adulescentibus, usquedum magis compositi fuerint, commune est. Quod si quibus displiceat meum studium, modo nobilissimae "Reginae matri tuae probetur (quod futu- 3998.1) Olim Genesin separatim editam principibus Saxonicis dicaverat (N. 1991); nunc ab illis Luther anismi rigidissimi hyperaspistis se ad alium convertit, cui magna ex parte iisdem verbis totum Pentateuchum nuncupat. Quae nova praemisit aut addidit literis cursivis exprimendum curavimus. 2) Natus erat a. d. XV IL Cal Oct. a. 1550.