50:115 115 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 116 zelo, et bona conscientia cum efficacia spiritus aliisque necessariis gratiis coniungenda est. Eat nunc papa, et apostolicae dignitatis titulum sibi usurpet. Quid autem magis ridiculum, si ex hac sauli regula iudicium fiat? Potentia Deo. Vel, secundum Deum. Yel, ex Deo. Ego tacitam antithesin subesse arbitror: ut haec fortitudo opponatur imbecillitati, quae coram mundo in speciem apparet, atque ita posthabitis hominum iudiciis, virtutis suae approbationem a Deo peteret. Quamquam antithesis etiam stabit in altero sensu, quod potentia armorum eius Deo nitatur, non mundo. Ad destructionem munitionum. Munitiones vocat consilia et celsitudinem adversus Deum elatam, de quibus postea loquetur. Sed proprie et significanter ita appellat. Vult enim gloriari, nihil esse tam munitum in mundo, cui diluendo non sit par futurus: ac si diceret: Scio equidem quam superbiant suis ampullis homines carnales, et quam fastuose ac secure me contemnant: quasi nihil in me sit nisi humile et sordidum : ipsi autem in alto fastigio sint collocati. Sed stulta est eorum confidentia. Praevalebunt enim arma Domini, quibus pugno, adversus omnia propugnacula, quibus confisi inexpugnabiles se esse credunt. Porro quum dupliciter se munire soleat mundus ad bellum Christo inferendum, astu, malis artibus, vafritie, et aliis machinationibus occultis: deinde ferocia et brachio: utramque speciem perstringit. Per consilia enim intelligit quidquid ad carnalem sapientiam pertinet. Celsitudo significat quamlibet mundi gloriam et potentiam. Non est igitur cur exhorrescat servus Christi quidquid formidabile sese opposuerit suae doctrinae. Pergat nihilominus, et omnia cuiuscunque generis machinamenta dissipabit. Imo aliter erigi nequit neque constitui Christi regnum, nisi diruendo quidquid in mundo est excelsum. Nam spirituali Dei sapientiae nihil est magis inimicum quam carnis prudentia: Dei gratiae nihil magis adversum quam naturalis hominis facultas: atque ita de caeteris. Unicum igitur regni Christi fundamentum est hominum humiliatio. Atque huc pertinent propheticae illae loquutiones: Erubescet luna et pudefiet sol quum regnare coeperit Dominus in die illa. Item: Incurvabitur celsitudo hominis, et sublimitas mortalium humiliabitur, et exaltabitur solus Dominus in die Ma, Esaiae 24, 23, cap. 2, 17, quia ut Deus solus emineat, totius mundi gloriam evanescere necesse est. 5. Et captivam ducimus. Superius proprie de conflictu spiritualium armorum cum impedimentis, quae adversus Christi evangelium infesta insurgunt, loquutum fuisse existimo: nunc vero de ordinaria praeparatione, qua homines ad eius obedientiam adducendi sunt. Quamdiu enim acquiescimus in proprio sensu et nobis sapimus, procul absumus ab