31:115 115 PSALMUS X. 116 aliqua est obscuritas. Nam ubi vertimus Exercitum afflictorum, vox haebraica D^ioVi quibusdam videtur esse quatuor literarum: rectius tamen sentiunt, qui docent esse compositam, et duas valere. Quamvis ergo verbum sit singularis numeri, collective tamen per D^iOVn magnam turbam designat propheta, quae affligitur ab unoquoque istorum leonum. D^!01V substantive reddidi Fortitudines: quia non dubium est, quin propheta hoc nomine ungues et dentes leonis denotet, in quibus praecipuum est belluae illius robur. Quia tamen proprie est nomen Toar, non male conveniet per similitudinem ungues ipsos et dentes vocari robustos milites. Eodem vero sensus redit, licet fraudulenta demissione vires suas tegant, fore tamen illis in promptu quasi armatam satellitum turmam, vel ungues et dentes, simul ac oblata fuerit nocendi occasio. l l . Dixit in corde suo, oblitus est Deus', abscondit faciem suam ne videat in perpetuum. 12. Surge Iehova Deus, attolle manum tuam, ne obliviscaris pauperum. 13. Ut quid spernit impius Deum? dicit in corde suo: Non requires. 11. (Dixit in corde.) Iterum fontem audaciae notat: quod scilicet impii ex Dei conniventia impunitatem sibi promittant. Quia vero non palam ore proferunt sacrilegam istam blasphemiam, Deum esse oblitum, et clausisse oculos ne unquam videat, sed profundas sibi cogitationes abscondunt, ut Iesaias 29,15 loquitur: propheta eandem loquendi formam (quam prius) usurpat, et mox tertio repetet, impios sibi intus in cordibus dicere, res humanas a Deo minime curari. Notandum autem quod impii ex praesenti intuitu sic aestimant suam fortunam, ut Deum quodammodo sibi obstrictum imaginentur. Unde fit ut in perpetuum securi sint, quia non reputant, post longam Dei tolerantiam gravius instare iudicium. 12. (Surge Iehova.) Quanquam hoc morbo communiter laborant cuncti mortales, ut Deum pro carnis suae sensu otiari vel iacere fingant, dum sua iudicia non exsequitur: longum tamen discrimen est inter fideles et reprobos: quia hi errorem ex carnis infirmitate obiectum fovent, sibique blanditias ex stupore cupide accersunt, donec tandem impia pertinacia ad crassum Dei contemptum se obdurent. Illi autem priores statim e suis mentibus falsam imaginationem excutiunt: seque castigant et ultro revocant ad sanam mentem, cuius rei illustre speculum nobis in hoc loco proponitur. Humanis enim loquendi formis propheta eundem sibi errorem obrepsisse declarat, quem nuper in Dei contemptoribus damnavit. Sed mature ad eum corrigendum occurrit, et iniecta manu secum luctatur: vel mentem suam cohibet, ne quid concipiat Dei iustitia et