52:114 mentis huius mundi: quid tanquam viventibus in* mundo decreta vobis pet'scribuntur'? 21. Ne esitaveris* ne gustaveris, ne attigeris: 22. quae sunt omnia in corruptionem ipso abusu, secundum praecepta et doctrinas hominum, 23. quae speciem quidem habent sapientiae in superstitione, et humilitate animi, et neglectu corporis: non in honore aliquo aa expletionem carnis. 20. Si mortui estis. Prius dixerat affixa Christi cruci fuisse decreta: nunc alia dicendi figura utitur, illis nos esse mortuos. Sicuti alibi (Galat. 2, 19), nos legi mortuos esse docet, ac legem vicissim nobis. Mortis nomen abrogationem significat: sed est expressius xai eficpaxtxOTepov. Dicit ergo nihil esse Colossensibus cum decretis. Quare? eo quod decretis sint mortui cum Christo, hoc est, postquam sunt regeneratione cum Christo mortui: eius beneficio liberati sint a decretis, ut nihil amplius ad ipsos pertineant. Hinc concludit, decretis eos minime teneri, quae illis pseudoapostoli imponere tentabant. 21. Ne esitaveris, ne gustaveris. Hactenus reddiderunt : Ne attrectaveris. Sed quum mox sequatur aliud verbum, quod idem significat: nemo non videt quam frigida sit et absurda repetitio. Porro verbum ofoxea&at inter alia Graecis est esitare, quemadmodum transtuli. . Utitur Plutarchus in Caesare, quum narrat eius milites in rerum omnium penuria esitasse animalia, quae prius esui non erat. Est autem hic ordo cum alias genuinus, tum etiam aptissimus loci circumstantiae. Mi(M]Tix$c enim exprimit Paulus quo progredi soleat eorum morositas, qui legibus suis conscientias illaqueant. Ab initio sunt iam plus aequo rigidi. Ideo initium facit a prohibitione non tantum vescendi, sed leviter edendi. Posteaquam adepti sunt quod voluerant, transscendunt illud imperium : ut nefas deinde pronuntient gustare quod edi nolunt. Tandem ia ipso tactu piaculum constituunt. Nullus denique est finis, ubi semel tyrannidem sibi in animas sumpserunt homines, quin novae quotidie leges veteribus addantur, ac subinde exoriantur nova decreta. Huius rei quam luculentum est speculum in papatu ! Proinde eleganter Paulus, qui admonet humanas traditiones labyrinthum esse, quo magis ac magis implicantur conscientiae: imo esse laqueos, qui sic initio stringunt, ut successu tandem temporis strangulent. 22. Quae sunt omnia in corruptionem. Duplici argumento refutat decreta quorum meminit: quia religionem constituant in rebus externis et caducis quae nihil ad spirituale Dei regnum pertinent: deinde quia sint ex hominibus, non Deo. Priore argumento etiam in epistola ad Romanos (14, 17) pugnat, Regnum Dei non est in esca et potu