50:114 sensu accipitur apud Paulum. Terum carnem hic potius interpretor pro externa pompa vel ostentatione, qua sola venditare se pseudoapostoli solent Paulus ergo de iniquitate eorum conqueritur, qui nihil in se considerabant praeter carnem, hoc est, visibilem apparentiam (ut loquuntur), aut vulgari hominum more, qui studia sua omnia ad ambitionem componunt. Quum enim illis dotibus minime excelleret Paulus, quae vulgo apud filios huius saeculi laudem aut pretium conciliant: despiciebatur tanquam gregarius aliquis. Sed a quibus? nempe ab ambitiosis, qui eum aestimabant a solo adspectu, non autem reputabant quid intus lateret. 3. Nam in carne ambulantes. Hic ambulare in carne significat in mundo versari: quod alibi dicit, habitare in corpore. Erat enim inclusus in corporis sui ergastulo: sed hoc non impediebat quominus spiritus sancti virtus mirifice se exsereret in eius infirmitate. Est iterum species concessionis, quae tamen adversarios nihil iuvat. Secundum carnem m i l i t a n t , qui nihil aggrediuntur nisi mundanis praesidiis freti, quibus etiam solis superbiunt: fiduciam in spiritus sancti auspiciis ac ductu repositam non habent. Ex hoc genere se ease negat Paulus, quia aliis armis quam carnis et mundi sit instructus. Porro quod de se affirmat, competit etiam in omes veros Christi ministros. Thesaurum enim incomparabilem gerunt in vasis testaceis, quemadmodum prius dixi. Ergo utcunque carnis infirmitatibus sint circumdati, spiritualis nihilominus Dei potentia in ipsis magnifice relucet. 4. Arma enim militiae nostrae. Talis militia est qualis armorum species. Spiritualibus armis munitum se esse gloriatur: ergo spiritualis est militia. Inde sequitur a contrariis, non esse secundum carnem. Quod evangelii ministerium militiae comparat, aptissima est similitudo. Militia quidem perpetua est vita hominis christiani. Nam quicunque se Deo in obsequium addicit, nullas unquam indutias habebit a Satana, sed assidua inquietudine vexabitur. Verum ministros verbi ac pastores reliquis antesignanos esse decet. Et certe nulli sunt quibus magis instet Satan, qui acrius impetantur, qui plures aut graviores sustineant insultus. Fallitur itaque qui ad hanc functionem obeundam se accingit, nisi pariter ad certandum animo et virtute sit comparatus: quia non exercetur nisi militando. Sic enim habendum est, evangelium veluti ignem esse, quo accenditur Satanae furor. Quare fieri aliter nequit quin ad praeliandum armetur, quoties illud promoveri cernit. Quibus autem armis repellendus est? nonnisi spiritualibus potest repelli. Quicunque igitur exarmatus est virtute spiritus sancti, utcunque ministrum Christi se iactet: non tamen probabit se talem esse. Quamquam si plenam definitionem armorum spiritualium habere velis, doctrina cum