5:114 diora agentes iumenta: quae quum ad contumelias et miserias nata sint, nimia saevitia coguntur iugum detrectare. [pag. 106] Quem patres in consilium] Qui tam fidele consilium daret parentibus, et consentaneum paternae mansuetudini. Cohaeredem innocentibus liberis] Qui non consectaretur haereditates ex crimine liberorum, nec deiiceret e gradu legitimos haeredes ut se ingereret. Scriberent] Scribere haeredem dixit iuxta differentiam in iure observatam, ut haeres scriptus opponatur haeredi nuncupato. Iulianus in L si ita scriptum ff. de bonorum possess, secundum tabul.: Nam quemadmodum filio scripto haeredi separatim ab haeredibus patris, ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris haeredibus bonorum possessionem dari. Et ibidem substitutio per nuncupationem. Ulpianus in 1. haeredes ff. de test.: Haeredes palam, ut exaudiri possint, nuncupandi sunt. Licebit ergo testanti vel haeredes nuncupare, vel scribere. Sed si nuncupat, palam debet. Idem 짠. quod vero: Quod vero quis obscurius in testamento vel nuncupat, vel scribit, an post solennia explicari possit, quaeritur. Ergo scriptus haeres quem testator manu sua scripserit, nuncupatus, cuius nomen dictaverit testator scriba excipiente. Quod ostendit Tranquillus in Augusto his verbis: Testamentum quod is Romae etiam de Cleopatrae liberis inter haeredes nuncupatis reliquerat, aperiendum recitandumque pro concione curavit. Erant enim liberi Cleopatrae in testamento scripti haeredes, sed ab amanuensi, Antonio nuncupante, seu dictante. Iuvenalis Satyra III. : Quis pauper scribitur haeres? Idem Satyra V.: Non unus tibi rivalis dictabitur haeres. Dictabitur, id est nuncupabitur. Qua ratione Plinius libro VIII. Epist, dixit nuncupatum testamentum. In magna imperia ex minoribus] Arguit a similibus. Quemadmodum, inquit, princeps suis civibus imperat, ita pater filiis, praeceptor discipulis, tribunus seu centurio militibus. Atqui non bonus est pater, qui aspere filium tractat, nec bonus praeceptor, qui discipulum, nec bonus centurio, qui militem. Ergo nec bonus princeps acerbum et crudelem gerere se erga suos debet. Neque supervacuum est quod Seneca rursum similitudinem a patro trahit. Sunt enim variae similitudines. Prius conferebat principem cum patre, quia princeps est pater patriae, et dominari suis debet quasi liberis. Nunc componit patrem cum principe, quia pater inter filios est quasi regulus. Nonne pessimus pater] Est enim pater naturae prodigium, qui affectum illum amoris non gerit erga 8