30:114 ratione in numerum filiorum ipsius admitti: quod sane fieri non potuit sanguine bestiarum fuso. Ac proinde non abs re dicit Ieremias sacrificia nullius esse momenti, neque reliquas omnes figuras externas, sed eas esse potius abominationi coram Deo. Quid ita vero? Nempe obedientia per se mater est omnis virtutis, et sacrificia sunt tanquam appendices quibus ad Deum quaerendum incitamur et inducimur. Namque angeli beati nulla unquam habuerunt sacrificia, quorum tamen conditio non ideo deterior est: quemadmodum hodie, neque coenam neque baptismum habent. Et tamen conditio nostra non ideo melior est quam ipsorum: quandoquidem ista nobis propter infirmitatem nostram data sunt: quoniam non apprehendimus spirituale lavacrum in sanguine Domini nostri Iesu Christi, nisi visibili signo aliquo nobis repraesentetur. Et ignoramus quid sit nutriri corpore et sanguine ipsius, nisi visibilia panis et vini symbola nobis exhibeantur, quandoquidem sensus noster rudis est, et nos terreni sumus. Itaque apparet veterem illum populum opus habuisse propter infirmitatem illis figuris: sed tamen verum sacrificiorum usum oportuisse spectari ab illis certum est. Deus enim spiritus est, quare et in spiritu et veritate vult coli. Quamobrem Dei cultus rationem in eo maxime positam esse sciamus, ut Deo nos totos dedicemus, et nobis ipsis renunciemus, in Deo solo acquiescamus, et salutem nostram, gaudium et felicitatem in 1110 uno quaeramus : ne vanis nostris speculationibus efferamur: sed ad illum unum precibus et orationibus confugiamus: et pro acceptis beneficiis gratias 1111 immortales agamus: et cum proximis candide et sincere conversemur. Ista, inquam, omnia cultus Dei nomine continentur. Ecquis ergo est nobis hodie reliquus sacrificiorum usus? Nullus sane. Sunt enim abrogata. Verum quoniam terreni adhuc sumus et crasso et stupido ingenio, quibusdam adminiculis nos ad Dominum adduci necesse est. Atque ista quidem sufficiunto : sed praeterea notemus a Deo saepe reiici oblatos sibi cultus ab hominibus propter ipsorum peccata. Nam iam inde ab omni aevo studuerunt homines Deo imponere, et caeremoniis externis illi satisfacere atque illi quemcunque libuit cultum affingere. Unde apparet hominum ingenium adversus veritatem semper pugnantium : non modo vanas sibi superstitiones fingentium, sed etiam quae a Deo instituta sunt corrumpendum, et omnino contra ipsius voluntatem usurpantium. Itaque saepe a vero Dei cultu videas homines recedere, quum sibi modo hunc, modo illum, ritum imaginantur: ut fit in papatu, ubi Dei cultum nominant illa nescio quae ridicula et ludicra in Satanae officina excusa inventa, caeremonias inquam et pompam externam, quae deinde omnia hominum audacia pertinaciter retinuit. Idem Iudaei