20:114 3997. CALVINUS DELPHINATIBUS. Hortatur ad pacem et moderationem ne adversariis praetextus calumniarum ultro offeratur. (Manu scripta non exstat. Edidit Beza Genev. p. 274, Laus* p. 564, Hanov. p. 633, Chouet p. 375, Amst. p. 171. . Versio gallica in ed. Berol. p. 382. Textus gallicus authenticus quem Beza vertit non exstat.) Hactenus ad vos non scripsi, dilectissimi fratres, quod exspectarem ut res inter vos paulo melius se haberent: quando aliter fieri non potest, quam ut bellorum exitus plurima satis perturbata et inordinata relinquat. Nec tamen eam omnium restitutionem sperabam, in qua nihil desideraretur : quum nihil tum meis literis opus fuisset. Sed quoniam in mediis illis fervoribus non ita me a vobis commode auditum iri iudicabam, meliorem occasionem, quae nunc videtur offerri, mihi opperiendam duxi. Habeo igitur duo summa capita, quae vobis proponam. Unum est, ne valde illorum exemplo sinatis vos duci, qui sibi persuadent sese quam optime de Deo meritos esse, quod pro ecclesiae iure adversus tyrannicam audaciam secundum edicta principalia asserendo arma tulerint, pericula adierint, facultatum detrimentum sustinuerint. Imo eo usque insolescunt nonnulli, ut sibi deberi iactitent quod in evangelii possessionem alii missi sint. Atqui si ita Domino visum est, ut tam honorato usui vos impenderet, non est quod eo nomine vobis placeatis, aut remittatis manus, quasi opere ad finem usque perducto : sed potius ut inde sumatis animum pergendi in melius quod reliquum est longioris viae. Quum si postquam tam bene coepistis cessare contingeret, essetis tanto minus excusabiles. Alterum sequitur, quod quum belli occasio eam licentiam invehere soleat ut optimi etiam tum sibi excidant, videndum esse ne profusiones illae et insolentiae quibus multi addicti fuerunt a vobis deinceps retineantur. Quum potius malum ipsum quod ita iam inhaesit stimulare vos debeat ad remedium tanto studiosius requirendum. Eorum vero quae tam inordinate gesta sunt omnis apud vos sepelienda est memoria, nisi ut illis ingemiscendo a Deo veniam precemini, atque ab eiusmodi rebus serio pedem referatis. Quum vero facultas a Deo iam oblata sit, ut cum aliqua pace conveniatis in nomine ipsius, ad ipsius verbum audiendum, ad promovendam vestram fidem, ad vos in ipsius timore confirmandos per illa media quae in ecclesia ipse instituit: sic ad tanti beneficii usum legitime praestandum incumbite, ut aliquatenus etiam quae secus ante acciderunt, compensare studeatis. Optandum erat sane, ut omnes sese iisdem animis ad. 8