52:113 113 CAPUT II. pedem ponens! vel ingrediens: cuius autoritatem ego sequutus sum, sed verbum magis proprium elegi. Perrumpunt enim re vera tales, et se ingerunt in arcana, quorum nullam revelationem ad nos adhuc pervenire vult Deus. Locus observandus ad redarguendam eorum temeritatem, qui ulterius inquirunt quam liceat. Frustra inflatus a mente carnis. Mentem carnis vocat humani ingenii perspicaciam, quantacunque sit. Nam opponit eam spirituali sapientiae quae coelitus nobis revelatur: secundum illud, Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. 16, 17). Quisquis ergo suae rationi innititur, quia carnis totum acumen in eo viget, eum Paulus frustra inflatum esse pronuntiat. Et vere flatus est quidquid ex se homines sapiunt Nihil ergo solidum nisi in verbo Dei et spiritus illuminatione. Et nota, eos vocari inflatos qui se humilitatis specie insinuant. Fit enim (ut eleganter scribit Augustinus ad Paulinum) miris modis in hominis anima, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si aperte superbiret. 19. Non tenens caput. Uno verbo damnat quidquid non refertur ad Christum. Ac suam sententiam confirmat, eo quod inde fluunt ac pendent omnia. Proinde si quis nos alio vocet quam ad Christum, etiamsi alioqui gravidus foret coelo et terra, vanus est ac ventosus: ideo secure iubeamus cum facessere. Observa autem de quibus loquatur, nempe de iis qui non aperte repudiabant vel abnegabant Christum, sed qui, officium eius et virtutem non probe tenentes, alia salutis adminicula et media (ut vulgo loquuntur) excogitando, non solide in eo fixi erant1) Ex quo totum corpus per iuncturas. Hoc simpliciter intelligit, non aliter stare ecclesiam, quam ai omnia illi a Christo capite subministrentur : itaque in eo totam eius incolumitatem contineri. Corpus quidem suos habet nervos, suas commissuras et connexiones: verum haec omnia non nisi a capite vigorem suum sumunt, ut tota colligatio inde sit. Quid igitur agendum est? recta erit corporis constitutio, si caput solum, quod singulis membris suppeditat quidquid habent, absque ullo obstaculo emineat. Id Paulus nominat incrementum Dei. Quo significat, non probari Deo quodvis augmentum, sed quod ad caput dirigitur. Nam videmus ut non modo procerum sit ac amplum papae regnum, sed prodigiosa magnitudine turgeat. Verum quia illic non cernitur quod requirit hic Paulus in ecclesia: quid dicemus, nisi corpus esse gibberosum, et molem incompositam, quae in se ruitura sit? 20. Si igitur mortui estis cum Christo ab de- *) excoriabant. Calvini opera. Vol. Lll.