6:112 PUER. Quin etiam necesse est audire ipsos, et quam proponunt Christi doctrinam ex eorum ore cum timore et reverentia excipere. Itaque qui ipsos contemnit audireve detrectat, Christum contemnit, ac discessionem facit a societate fidelium. MINISTER. [fol. 69] Verum, semelne a pastore suo fuisse institutum satis est homini christiano, an cursum hunc tota vita tenere debet? PUER. Coepisse parum est, nisi perseveres. Christi enim discipulos usque in finem, vel potius sine fine esse nos oportet. Hanc vero functionem mandavit ecclesiae ministris, ut suo nos loco et nomine doceant. MINISTER. 2 ) Non est aliud a verbo medium, ut loquuntur, quo se nobiscum Deus communicet? PUER. Verbi praedicationi adiunxit sacramenta. MINISTER. Quid est sacramentum? PUER. Externa divinae erga nos benevolentiae testificatio, quae visibili signo spirituales gratias figurat, ad obsignandas cordibus nostris Dei promissiones, quo earum veritas melius confirmetur. MINISTER. Tantane vis subest visibili signo, ut conscientias in salutis fiducia stabiliat? PUER. Id quidem a se ipso non habet, sed ex Dei voluntate, propterea quod sit in hunc finem institutum. MINISTER. Quum propriae sint spiritus sancti partes, Dei promissiones in animis nostris obsignare, hoc tu sacramentis quomodo tribuis? PUER. Longum est inter illum et haec discrimen. Movere enim et afficere corda, illuminare mentes, conscientias reddere certas ac tranquillas, solius re vera spiritus est, ut id totum censeri proprium [fol. 70] ipsius opus debeat, illique acceptum referri, ne laus alio transferatur. Minime tamen hoc obstat, quominus sacramentis Deus utatur, tanquam secundis organis, eaque in usum adhibeat, prout visum fuerit: idque sic faciat, ne quid spiritus virtuti derogetur. 1) Le 46. dimanche. . Des Sacremens. . Les Sacremens nous sont donnez pour nosti e infirmite. 2) Hoc loco, vel etiam ad quaestionem sequentem nonnulli, ut supra iam dictum* adscnbuni novum titu7um: DE S4- CRAMENT1S.