30:112 profanare. Absit igitur in vanum illud accipiamus : sed potius cum omni puritate et integritate illud quum opus erit assumamus, ut nostris vitiis et corruptionibus non misceatur. Transeamus iam ad verba Samuelis, et egregiam illam sententiam quam adversus Saulem protulit expendamus. Itaque paucis agens Samuel cum Saule, quemadmodum Deum par est cum autoritate apud nomines loqui, ut omnibus illorum frivolis excusationibus obviam eat, illum licet multa et satis speciosa praetexentem his verbis compellat: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare^ magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Vox hebraea Theraphim pro quavis idololatria sumitur, etsi nonnunquam pro parte tantum: quanquam plerumque pro idolis accipitur, quae sibi homines fingunt, et quibus aliquem honorem impediuntur: ut solent increduli homines semper novam aliquam divini cultus rationem excogitare. Hic igitur proponitur nobis eorum omnium condemnatio qui a verbo Dei recedentes sua inventa sequuntur, ut venefici et divini ac idololatrae appellentur, et a Domino reiiciantur. Hic vero in primis, ut haec sententia melius intelligatur, qua dicit Samuel, Deum non habere voluntatem in holocaustis et victimis, sed ut voci eius obtemperetur, observandum, non simpliciter ipsum dicere, Deo displicere victimas et sacrificia: sed comparationem instituere inter sacrificia et spontaneam obedientiam: quasi dicat summam divini cultus in obedientia esse positam, a qua sit faciendum initium : sacrificia vero esse veluti appendices tantum, quarum non est tanta vis quam obedientiae divinorum praeceptorum. Etsi etiam scriptura nonnunquam durius loqui solet de sacrificiis, sed in eundem tamen sensum: veluti quum apud Ieremiam 7. capite Deus ita per prophetam populum alloquitur: Non sum loquutus cum patribus vestris, nec praecepi eis die quo eduxi eos e terra Aegypti de holocaustis et victimis: sed hoc verbum praecepi eis, dicendo: Obtemperate voci meae. Sane extra dubium est Deum in lege rationem holocaustorum et victimarum praecepisse : sed Ieremias de nudis sacrificiis, et ut sunt sua natura loquens, quae nihil nisi inane et ludicrum aliquid sunt, nisi ad altiorem aliquem finem spectent, ait Deum potius praecepisse ut voci ipsius obtemperetur quam ut offerantur sacrificia. Quae ut facilius adhuc comprehendamus, observandum loqui scripturam aliquando de rebus quas Deus approbat, et quae natura sua bonae sunt, aliquando de rebus quas condemnat, quarumquae finis est omnino contrarius. Exempli gratia, Deus iubet nos fiduciam omnem nostram in ipso collocare: quod per se bo-