52:111 l l l EPIST. PAULI AD COLOSSENSES 112 et quasi primae manus fuisse repraesentationem Christi: in nostris vero sacramentis ad vivum expressam conspici. Quamquam longius Paulus respexit: opponit enim nudum umbrae adspectum corporis soliditati: ac deliri hominis esse admonet, inanes umbras prehensare, quum liceat manibus tractare solidum corpus. Porro nostra sacramenta ita Christum adspectu et loci distantia absentem figurant, ut semel exhibitum fuisse testentur, et nunc quoque offerant fruendum. Non sunt igitur nudae umbrae: sed potius praesentiae Christi symbola. Continent enim illud Etiam et Amen omnium promissionum Dei, quod in Christo est semel patefactum. 18. Ne quis palmam. Alludit ad cursores vel athletas, quibus hac conditione destinata est palma, si non deficiant m medio stadio, vel post inchoatum certamen. Admonet igitur pseudoapostolos nihil aliud moliri, nisi ut palmam ipsis intercipiat: quia abducunt eos a rectitudine cursus sui. Unde sequitur, non secus ac noxiosissimas pestes esse fugiendos. Et locus est diligenter notandus: eos omnes, qui a simplicitate Christi nos abducunt, brabaeum supernae vocationis nobis intervertere. Volens in humilitate. Subaudiendum est aliquid: ideo in textu inserui, id facere. Nain periculi genus indicat, quod cavere debebant, ac si diceret, fraudare vos palma volunt, quicunque sub humilitatis praetextu angelorum cultum vobis commendant. Faciunt enim ut relicto unico scopo extra viam erretis. Humilitatem et cultum a n g e l o r um coniunctim lego. Nam illam hic consequebatur. Quemadmodum hodie papistae, dum philosophantur de sanctorum cultu, idem praetendunt. Nam ex deiectione hominis ratiocinantur, quaerendos igitur esse mediatores, qui nobis subveniant. Atqui ideo se humiliavit Christus, ut recta nos ad ipsum conferamus, quamlibet miseri simus peccatores. Scio cultum angelorum aliter exponi a multis: nempe pro eo, quem hominibus fingunt ab angelis traditum. Semper enim hoc titulo diabolus venditavit suas imposturas. Hodie papa nugas omnes, quibus adulteravit purum Dei cultum, iactat esse revelationes. Similiter olim theurgi ab angelis sibi per manus traditum asserebant quidquid superstitionum ementiebantur. Itaque illi Paulum fictitios omnes cultus hic taxare putant, qui angelorum autoritate falso commendantur. Sed potius (meo iudicio) commentum taxat de angelis colendis. Unde tam sedulo in hoc incubuit statim ab initio epistolae, ut angelos in ordinem redigeret, ne Christi splendorem obscurarent. Denique sicuti viam sibi primo capite straverat ad tollendas caeremonias : ita etiam ad alia omnia impedimenta, quae nos abstrahunt ab uno Christo. In hoc ordine est cultus angelorum. Ab initio coluerunt angelos