50:111 l l l EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 112 late contenti: quia incredulis, quos inquietat habendi cura, nihil est magis ieiunum vel famelicum. Quae per vos producit. Ab alio effectu illis commendat eleemosynas, quas erogaturi erant: quod scilicet cessurae erant in gloriam Dei. Et postea id clarius exprimit cum amplificatione, hoc modo: praeter ordinarium fructum caritatis parient etiam gratiarum actionem. Amplificat autem, quia per multos agentur gratiae Deo: neque tantum de ipsa liberalitate, qua fuerint adiuti, sed de tota pietate Corinthiorum. M i n i s t e r i um vocat, quod ipse susceperat ecclesiarum rogatu. Ubi vero nos vertimus functionem, graece est Xstxoupyta. Quae dictio nunc sacrificium significat, nunc quodvis munus publice iniunctum: quorum utrumque praesenti loco bene conveniet. Nam et eleemosynas vocari sacrificia non est novum. Et quemadmodum distributis inter cives functionibus, nemo gravatur obire munus sibi impositum: ita in ecclesia communicatio ex necessariis officiis censeri debet. Corinthii igitur et reliqui, fratres Ierosolymitanos sublevando, sacrificium Deo offerebant, vel functionem obibant legitimam et a se debitam. Paulus sacrificii minister erat. Potest tamen etiam ad Corinthios referri diaconia vel ministerium: sed parum refert. 13. Per probationem ministerii ete. Probatio hic (sicuti compluribus aliis locis) documentum vel experimentum significat. Erat enim specimen idoneum probandae Corinthiorum caritati, quod erga fratres procul remotos tam liberales erant. Sed Paulus longius extendit : hoc est, ad consentientem obedientiam in evangelio. Talibus enim testimoniis vere probamus, nos evangelii doctrinae obedire. Consensus autem inde apparet, quod communi omnium consilio conferuntur eleemosynae. 14. Et precatione eorum. Nullam utilitatem omittit, quae aliquid valeat ad movendos Corinthios. Primo recensuit solatium, quod sensuri erant fideles. Secundo, gratiarum actionem, qua glorificandus erat Deus. Imo hanc fore confessionem, quae testatum omnibus faceret in fide et pia obedientia unanimem eorum consensum. Nunc adiungit mercedem, quam recepturi erant Corinthii a sanctis, nempe benevolentiam ex gratitudine manantem, et intercessiones. Habebunt, inquit, quod mutuo rependant: quia et debito amore vos prosequentur, et in precibus suis vos habebunt apud Deum commendatos. Tandem, quasi voti compos, ad laudem Deo canendam evehitur: quo suam fiduciam quasi re iam confecta testari voluit. CAPUT X. 1. Porro ipse ego Paulus exhortor vos per lenitatem et mansuetudinem Christi, qui secundum faciem humilis quidem sum inter vos, absens autem audax