31:111 l l l PSALMUS X. 112 quia illis sua cupiditas pra lege est, imo tanquam legibus soluti licitum sibi esse fingunt quidquid libuit. Principium recte agendi in tota vita, inquisitio est: dum scilicet neque temere pro nostro ingenio, neque perversae carnis nostrae impetu rapimur. Studium vero inquirendi ex modestia nascitur, dum nobis Deum arbitrum et moderatorem praeficimus ut aequum est. Recte ergo propheta impios dicit, omni delectu posthabito quidquid concupiscunt secure aggredi: quia elati superbia nullam Deo iudicii potestatem relinquunt. ttX n o n dubito hoc loco acceptum esse in proprio et'nativo sensu, non autem metaphorice pro ira: quia fastuosi homines vultu quoque impudentiam suam produnt. In secundo membro durius eos vel saltem apertius accusat propheta, quod omnes eorum pravae cogitationes ostendant nullum illis esse Deum. Quibus verbis intelligo, sacrilega audacia fas omne et ius pervertere, ac si nullus sederet in coelo Deus. Nam si quem esse Deum persuasi forent, comprimeret eos futuri iudicii metus. Non quod distincte negent esse Deum, sed quia sua illum virtute spoliant, idoli autem instar erit Deus, si otiosa essentia contentus, iudicis officio se abdicet. Deum itaque, quantum in se est, abolent quicunque mundum non subiiciunt eius providentiae, vel ad eum regendum non sentiunt manum eius esse extentam. Neque vero sufficit frigidam de iudicio Dei notitiam concipere; quia is demum verus est providentiae eius sensus, qui nos in eius reverentia continet. Maior pars interpretum generaliter hoc sumit, omnes impii hominis cogitationes tendere ad Deum negandum. Ego H1DTD (ut saepe alias) in malam partem accipi arbitror, pro astutis et iniquis cogitationibus: ut ille sit sensus quem notavi, quum impii nihil non machinari audeant, satis inde liquere, omnem Dei metum ex eorum cordibus esse deletum. 5. Prosperatur viae eius omni tempore: altitudo iudicia tua coram ipso, in omnes inimicos suos sufflat. 6. Dicit in corde suo: Non nutabo in generationem et generationem quia non in malo. In principio versus non parum variant Interpretes. Graecus, quia putabat a radice ^ n deduci futurum 17TP> vertit: Inquinatae sunt viae eius. Atqui inter Hebraeos satis convenit esse a radice ^>in Sed multi active sumunt pro Terrorem incutere, vel molestiam afferre: ac si dictum esset: Viae impii formidabiles sunt bonis, eosque excruciant. Quidam etiam ad Deum referunt, quod viae eius veniant, hoc est succedant omni tempore: nimis tamen coacte, meo iudicio. Sed quum in aliis scripturae locis idem valeat quod prosperari, miror de loco praesenti inter doctos esse controversiam, quum secundo membro mox clare osten-