30:111 l l l HOMILIA LIV, 112 beat grata et accepta, quam si ad mandata ipsius exigantur. Iam vero, agite ete. HOMILIA LIV. 20. Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem, et Amalec interfeci. 21. Tulit autem de praeda populus oves et Ioves primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis. 22. Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. 23. Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te ne sis rex. Hesterna concione vidimus Saulis hypocrisin in peccato a se admisso fuco tegendo, eiusdemque indurationem adversus prophetam, quum de peccato severius admoneretur. Sed iam aliud ad superiora malum accedit, quod se divini nominis falsum usurpatorem ostendit, quasi abducta praeda tota fuisset Domino dedicata, et in victimas reservata. Atqui longe aliter sese res habebat. Populus enim Deo quidem oves et boves solenni quodam sacrificio ad agendas pro victoria gratias obtulisset, sed interim praedae partem quisque abduxisset. En quomodo soleant homines Deo illudere. Nam si quid in oblationem obtulerint, Deum sibi quodammodo devinctum arbitrantur, et socium videntur omnium maleficiorum, rapinarum inquam, et fraudum habituri. Exemplum esto in hodierno papatu: quanquam omnibus saeculis vitium istud obtinuit, etiam inter ethnicos, ut qui fraudibus, rapinis, furto, vi et crudelitate et similibus factis magnas opes cumulaverant, solenne aliquod festum instituer in t, aut aliquod altare vel delubrum erexerint, aut denique idolum aliquod consecrarint : quod hac ratione pulchre Deo pro omnibus offensis satisfactum esse crederent. Quasi vero Deus velit in societatem venire latronum et praedonum, et spolia cum ipsis dividere. Quare observemus Saulem non tantum in eo peccasse, quod in populum culpam reiicere conatus est, ut sese condemnationi subduceret: sed in eo maxime quod Deo dicatam esse praedae illius partem optimam existimavit: neque enim ea erat mens populi detractis ab Amalecitis spoliis. Quare tanto diligentius cavendum ne Dei nomen nostris peccatis praetexamus: summa enim est impietas, post aliquod peccatum sacrosanctum Dei nomen