20:111 l l l EPISTOLAE 3995.3997 112 ex Marescalis qui eorum furorem compesceret, nostrisque securitatem praestaret. Non esset difficile sanare omnes tumultus, imo sponte conciderent, nisi eos Regina clandestinis artibus foveret. Aliud quidem simulat, certum tamen est per emissarios ita agere ut quod palam decretum est in Regis consilio, irritum sua improbitate faciant nihili homines. Certe scelerum impunitas satis ostendit, eam probare quidquid ad nos opprimendos spectat. Quid cogitet Admiraldus nescio. Heri literas ab eo accepi, 2) quibus tantum significat mihi etBe#ae, propediem se hominem data opera missurum, per quem nos sui consilii certiores faciat. Verum ex literis Subisii, qui simul erat, coniicio, eum adhuc aulam fugere, partim quia non vult temere periclitari, partim ne expeditionem contra Anglos suscipere cogatur. 3) Comes Sausensis*) Lugdunensis praefectus, quocum mihi antehac nulla consuetudo intercessit, mihi de tranquillo urbis statu gratulatur. Provinciales vero nostros admittere pertinaciter recusant.5) Armis tandem erunt subigendi, et desperatio eos praecipites agit. Yale, clarissime vir, mihi ex animo venerande frater. Collegis omnibus plurimam salutem, uxori et toti familiae. Dominus vos omnes tueatur incolumes. Genevae 29¡Æ Iulii 1563. Ioannes Calvinus tuus. Ionvillaeus tuus reverenter et ex animo te salutat. 3996, CALVIN A CRUSSOL. Il lui represente qu'une position equivoque entre le protestantisme et le catholieisme est contraire tant a la conscience qu'aux interets du premier. (Copie ancienne Bibi. de Geneve Vol. 107, fol. 162. . Ruebat VII. 404. Bonnet IL 524. Trad. latine de Beze ed. Gen. p. 273, Laus. p. 562, Hanov. p. 632, Chouet p. 374, Amst. 171. Trad. franc. Berl. p. 376; Trad. angi. IV. 326.) Monseigneur, celuy auquel vous aviez donne charge de m'exposer le scrupule duquel vous desirez davoir resolution sest acquitte de son deb- 2) Deperditas, ut et Soubisii. 3) Condaeus eoepeditiom tiii se adiuvo ere coactus est 4) Anglu*: Comte de Lanoy cf. N. 3993, not. 3. 5) N. 3993.