6:110 PUER. In scripturis sanctis, quibus continetur. MINISTER. Ut fructum inde percipias, qualiter eo utendum est? PUER. Si ipsum solida cordis persuasione amplectimur, non secus ac certam veritatem e coelo profectam: si nos illi dociles1) praebemus: si voluntates mentesque nostras in eius obsequium subiicimus: si amemus-) ipsum ex animo: si cordibus nostris semel insculptum, fixas illic radices habeat, ut fructum proferat in vita: si denique formemur ad eius regulam : tum nobis in salutem, sicuti destinatum est, cedet. MINISTER. Suntne omnia haec in facultate nostra posita? PUER. [fol. 68J Nihil ipsorum prorsus, sed unius Dei est hoc totum, quod retuli, in nobis efficere spiritus sui gratia. MINISTER. Verum, annon adhibenda est a nobis diligentia, et omni studio enitendum, legendo, audiendo, meditando, ut eo proficiamus? PUER. Imo vero: quum se quisque privatim quotidiana lectione exerceat: tum vero simul omnes praecipue sedulo conciones frequentent, ubi salutis doctrina in coetu fidelium explicatur. MINISTER. Negas ergo esse satis, si domi seorsum singuli legant, nisi omnes simul in commune ad eandem doctrinam audiendam conveniant? PUER. Convenire necesse est, ubi licet, hoc est, quum facultas datur. MINISTER. Poterisne mihi hoc probare? PUER. Sufficere ad probationem abunde nobis debet una Domini voluntas. Hunc autem ordinem ecclesiae suae commendavit, non quem duo aut tres duntaxat servarent, sed cui subessent communiter omnes. Ad hoc, illius tum aedificandae, tum conservandae, hanc esse unicam rationem pronunciat. Sit ergo haec nobis sancta et inviolabilis regula: aec sibi fas quisquam esse ducat, supra magistrum japere. MINISTER. Estne igitur necesse, praeesse ecclesiis pastores? Plures scribunt: a m a m u s . . . . h a b e t . . . . f o r m a m u r , quod