50:110 scaturigo, ex qua victus nobis fluat. Huic cogitationi reclamat Paulus, asserens tam semen porrigi, quam victum subministrari Dei gratia, etiam agricolis qui seminant, et qui putantur se et alios opera sua alere. Similis est sententia Deut. 8, 16: Nutrivit te Deus manna, cibo patribus tuis incognito : ne forte, quum veneris in terram quam daturus est tibi, dicas, manus mea et fortitudo mea paravit mihi hanc opulentiam: quia Domiqus est qui dat virtutem ad copias parandas ete. Suppeditet. Hic duae sunt diversae lectiones, etiam apud Graecos. Quaedam enim exemplaria futurum tempus habent in his tribus verbis supped i t a r e , multiplicare, augere. Hoc modo confirmatio esset proximae sententiae : neque enim rarum est Paulo, eandem promissionem aliis verbis repetere, quo melius animis insideat. In aliis exemplaribus leguntur haec verba in modo infinitivo. Modum autem infinitivum optativi loco interdum capi notum est. Atque hanc lectionem potius sequor: tum quod magis est recepta, tum quod Paulo solenne est, suas exhortationes precationibus claudere, quibus id ipsum a Deo flagitet quod ante in doctrina complexus fuerat: quamquam prior non male quadraret. Panem in cibum. Duplicem divinae erga nos benedictionis fructum ponit. Ut habeamus quod nobis satis sit ad vitam tolerandam: deinde ut sit quod in aliorum necessitates erogemus. Nam ut nobis solis non sumus nati: ita homo christianus neque sibi debet vivere, neque possidere in privatum usum quod habet. Sementem et proventus i u s t i t i a e ad eleemosynas refert. Proventus etiam iustitiae oblique reditibus opponit, quos maior pars in cellas, horrea, vel penuaria recondit, ut singuli quidquid colligere, imo corradere possunt, ad se locupletandos ingurgitent. Priore materiam benefaciendi, altero opus ipsum, vel officium caritatis denotat. Nam iustitia hic per synecdochen pro beneficentia capitur. Ac si diceret: Non tantum vobis suppeditet Deus quod in proprium cuiusque usum sufficiat, sed etiam ut fons liberalitatis vestrae perpetuo fluens nunquam exhauriatur. Quod si pars iustitiae est subvenire proximorum inopiae, ut certe est non postrema: iniquos esse oportet, qui hanc officii partem negligunt. l l . Locupletemini in omnem simplicitatem. Simplicitatis nomine iterum utitur ad exprimendam verae benignitatis naturam, nempe quum reiecta in Deum sollicitudine alacriter nostra in quoscumque usus praecipit, exponimus. Has esse veras fidelium opes admonet, quum in Dei providentia reponentes victus sui sufficientiam, diffidentia non cohibentur a benefaciendo. Nec abs re opulentiae titulo insignit satietatem simplicis animi suaque mediocri-