5:110
et
praecise
in
filium
animadverterat,
populus
graphiis
confodit.
Ergo
patris
saevitia
hominum
opinione
improbata
est.
Rursum,
si
Tarium
omnes
laudaverunt,
quia
filii
nefarium
facinus
modice
ac
etiam
intra
modum
[pao.
ip2J
punivit:
igitur
publico
decreto
patris
mansuetudo
approbata
est.
Quod
si
bonum
principem
decet
ad
exemplar
boni
patris
formari,
nimirum
mansuetudine
opus
est.
Tarius
hic
de
quo
loquitur
Seneca,
is
est
cuius
meminit
Plinius
Hibi
natur.
lib.
XVIII,
qui
humili
loco
natus,
ab
extrema
paupertate
provectus
ad
summum
fortunae
fastigium
beneficentia
Augusti
etiam
consulatum
adeptus
est.
Contentus
exsilio,
et
exsilio
delegato]
In
hoc
fuit
temperatus
pater,
quod
exsilio
contentus,
mortis
poenam
remisit,
multo
etiam
magis,
quod
tale
exsilium
delegavit
ac
definivit,
nempe
Massiliam,
quae
urbs
antiqua
dignitate,
eximiisque
opibus
atque
ornamentis
pollebat:
ut
videri
potuerit
non
exsulare,
qui
in
eum
locum
relegatus
sit.
Masbilia
urbs
est
Galliae
in
petroso
loco
sita,
Phocaensium
aedificium,
de
qua
lege
Strabonem
libro
IV.,
Iustinum
libro
XLIII.,
Pomponium
Melam
libro
II.
Nam
de
eius
laudibus
Cicero
pluribus
locis,
et
alii.
In
ea
exsulavit
Milo.
Unde
apparet
eos
qui
solum
exsilii
causa
verterent,
eam
sedem
quasi
aptissimam
delegisse,
si
tamen
non
essent
loco
circumscripti.
Et
annua']
Id
est,
sumptus
annuos,
^eu
annuam
pensionem.
Sic
enim
annua
absolute
dicuntur
alimenta
in
singulos
annos.
Tranquillus
in
Tiberio:
Sed
et
peculio
concesso
a
patre,
praebitisque
annuis
fraudavit
per
speciem
publici
iuris,
quod
nihil
de
iis
Augustus
testamento
cavisset.
Quem
compares
bono
principi]
Bono
principi
Augusto,
bonum
patrem
Tarium:
quorum
in
eadem
causa
alter
bonum
se
patrem
praestitit,
alter
instar
boni
patris
bonum
principem.
Cogniturus
de
filio
Tarius]
Benignitas
Augusti,
et
quod
de
filio
cognitionem
patri
permisit,
quum
posset
ad
se
trahere:
quod
praevidebat
patrem
mitius
acturum:
extraneum
quemvis
iudicem
summo
iure
posse
animadvertere.
Deinde,
quod
patri
affuit
in
consilio,
et
quum
sententiam
rogaretur,
meminit
cui
in
consilio
adesset.
Itaque
non
tantum
quasi
in
parricidam,
sed
quasi
in
filium
sententiam
tulit.
Caesaris
futura
erat
cognitio]
Id
est
inquisitio,
examen.
Livius
lib.
L:
Cognitiones
capitalium
rerum
per
se
solus
sine
consiliis
exercebat.
Iuvenalis
Satyra.
XVI.
:
Iustissima
centurionum
Cognitio
est
igitur
de
milite.
Alias
cognitor
est
familiarissimus
defensor,
qui
praesentis
causam
novit,
et
sic
tuetur
ut
suam,
ut
in-
.
terpretatur
Asconius
in
Divinationem.
In
qua
significatione
saepius
accipit
Cicero.
|