31:110 neutro genere accipere. Non male etiam verti posset, pauperem ardere in superbia impii: quia haec frequentior est verbi significatio, nam fastus impiorum miseros homines instar ignis devorat. 3. Quia se laudat impius super desiderio animae suae, et violentus sibi* benedicit: spernit Iehovam. 4. Impius in altitudine naris suae non exquirit, omnes eius versutiae, non Deus. 3. (Quia se laudat) Varie exponitur hic versus. Quidam in accusativo casu vertunt Impium et violentum: quia durum esse putant, verba transitiva absolute posita esse, sed quum satis constet, frequenter apud Hebraeos casum subaudiri, ubi eadem patientis et agentis est persona, commodior (meo iudicio) et aptior erit illa interpretatio quam sequutus sum: nempe quod se impius laudet, vel glorietur super desiderio animae suae, sibique benedicat. Nunc quaeritur quale sit istud animae desiderium. Sic quidem fere accipi solet, impios sibi blandiri et applaudere, dum fortuna respondet eorum votis, et quidquid illis in mentem venit optare, consequuntur: sicuti paulo post subiiciet, prospero suo statu ad quidvis audendum abuti. Sed desiderium animae hic mihi libidinem et intemperantiam magis notat: ut sensus sit, suaviter eos sibi indulgere in pravis suis cupiditatibus et contempto Dei iudicio, secure a reatu se absolvere. Pro quo Moses Deuteronomii capite vigesimonono, versu 19. dicit benedicere animae suae super inventionibus vel figmentis cordis. Dicet quidem paulo post David impios sua prosperitate abuti, ut sibi delicias faciant : sed nunc gravius aliquid (meo iudicio) exprimit : quod scilicet laudem acquirant ex audacia, et in sceleribus suis glorientur: quae securitas effraenis proterviae causa est. Itaque laudandi et benedicendi verba eodem sensu posita interpretor: sicuti Impius et Violentus synonyma sunt, quod ad praesentem locum attinet: licet inter se differant tanquam genus et species. His convenit quod proxime additur in fine versus, impios illos Deum spernere. Nam quod aliqui Blasphemare vertunt, alii ad iram provocare, a contextu remotius est, quin potius David supinae illius indulgentiae causam esse docet crassum Dei contemptum. Nam qui Deum fore iudicem reputat, ei terror obiicitur ne animae suae benedicere audeat, dum sibi male conscius est. 4. (Impius in altitudine.) Vertunt alii, prae violentia irae suae, vel in superbia quam prae se fert, Deum non requirit impius. Sed partim sensum depravant: partim extenuant quod exprimere voluit David. Primo verbum exquirendi absolute positum perperam restringitur, quum simpliciter intelligat David, impios sine examine sibi quidvis permittere, vel non discernere inter fas et nefas: