|
30:110
magnum
prae
se
zelum
ferunt,
ne
propterea
offendantur,
neque
turbemur,
scientes
iam
inde
ab
omni
aevo
hunc
fuisse
hominum
morem:
iustoque
Dei
iudicio
fieri,
ut
g^ui
peccata
sponte
confiteri
nolunt,
ita
gravius
in
se
iudicium
accersant.
Hae
fuerunt
igitur
Saulis
tergiversationes
inanes,
populi,
non
suam,
hanc
fuisse
culpam:
deinde
quasi
Samuelis
ignorantiam
quandam
reprehenderet,
quod
populi
pietatem
non
intueri
vellet,
ait:
Ad
victimas
illa
reservata
fuisse,
quasi
dicat
:
Tune
ergo
Samuel
indigne
feres
reservatas
Deo
victimas?
Denique
Saul
videtur
hic
prophetam
arguere
ignorantiae,
et
xaxo&Mac,
quasi
populi
religionem
impediret,
et
ab
agendis
Deo
gratiis
averteret,
eiusque
gloriam
imminueret.
Sed
inanis
ille
fuit
fucus,
ut
deinceps
prophetam
audiemus
Dei
nomine
pronuntiantem,
Deo
gratiorem
esse
obedientiam
quam
victimas.
Ita
ergo
propheta
frivolas
Saulis
excusationes
elusit,
Deumne
vero
mortales
suis
inventis
placarent?
An
Deum
hominibus
subiici,
et
ab
ipsorum
arbitrio
pendere
fas
est?
Atque
ita
praecidit
ansam
omnibus
tam
populi
quam
Saulis
excusationibus.
Nam
expressum
mandatum
Saul
acceperat
de
funditus
exstirpandis
Amalecitis,
et
omni
ipsorum
substantia,
ut
nulli
rei
omnino
parceret,
sed
ut
olim
urbem
illam
Hierichuntem
patres
dele
vorant
ex
interdicti
formula,
ita
se
ille
adversus
hostes
gereret.
Et
ut
Deus
urbem
illam
olim
ferro
flammisque
vastari
iusserat,
ut
nihil
residuum
ex
ea
fieret:
ita
grave
in
eum
statuit
exemplum
qui
ex
Israelitis
fuerat
praevaricatus.
Qui
enim
ex
anathemate
chlamydem
abstulerat,
et
absconderat,
facti
rationem
reddere
coactus
est,
et
praeterea
Deus
in
universum
populum
iram
suam
demonstravit,
donec
quae
furto
ablata
fuerant
restituerentur,
ignique
cremarentur:
et
qui
reus
illius
furti
fuerat
cum
suis
horrenda
morte
plecteretur.
Eadem
ergo
erat
Amalecitarum
ratio,
adversum
quos
iam
latam
fuisse
sententiam
quadringentos
ante
annos
superius
vidimus,
quam
deleti
sint.
Quod
ergo
ante
tot
saecula
Deus
fecerat
decretum,
voluit
hoc
tempore
a
Saule
impleri,
et
Amalecitas
funditus
deleri.
Si
quis
vero
hic
quaerat,
bestiaene
Deum
ostendissent,
respondemus
non
esse
hic
locum
istiusmodi
quaestionibus:
et
satis
offendisse
adversus
quos
lata
sententia
a
Domino,
ad
cuius
iudicia
omnium
os
oportet
claudi,
et
ab
eius
unius
voluntate
pendere.
Nihilominus
tamen
certum
est
Saulem
strenue
fuisse
mentitum,
quum
Deo
victimas
offerendas
praetexeret.
Neque
enim
tantum
opimas
pecudes
vel
ex
gregibus
vel
ex
armentis
reservarat,
sed
optimam
et
pretiosissimam
quamque
supellectilem.
Saul
itaque
quodam
quidem
pietatis
studio
ductus
est,
sed
avaritia
mixto,
ut
fere
solent
hypocritae.
Sed
nullius
ista
sunt
apud
Deum
momenti,
ut
merito
sit
a
Domino
reprobatus:
quod
opera
nostra
non
alia
ratione
ha-
|