20:110 S. Exspecto responsum ad ea quae nuper ad te dedimus et iterum rogo ut, si satis commode fieri potest, edatur vestra lingua scriptum illud ') quod istuc misimus. Qui nuper a vobis venit mihi dixit te non satis bene valere, quod nobis fuit permolestum. Calvinus noster melius quidem habet quam antea et munus suum obit, sed cum infinitis malis luctatur. Suspicamur vicinum nostrum aliquid in nos moliri, adversus quem Dominus hanc ecclesiam servet. Aliquis est sparsus rumor de pace inter Anglum et Gallum, sed incertus.2) Ecclesiae pleraeque male in Gallia vexantur, quoniam summa est impunitas. Denique ibi viget avctQxfa, et nisi Deus illius regni misereatur, subsequente? aliae calamitates prioribus etiam acerbiores, si quid modo ad illas addi potest. Lugduni tamen satis adhuc pacata omnia, 3) et Dei gratia iam nobis obiici non potest rebellio, ne ab hostibus quidem, quum soli regiis edictis pareamus. Amiraldus cogit amicorum copias, ut aiunt, quibus se tueatur adversus Guisianae familiae potentiam. Quid sit futurum nescio. Sed nisi cohibeatur improborum licentia, ingentia mala evenire necesse est. Dominus Iesus interea nos soletur et per medias tempestates et in portum dirigat naviculam suam. Qui tibi reddit has literas, Frisius natione, pie et perhoneste vixit in hac schola quem etiam hoc nomine tibi commendo. Collegas omnes rogo, mi pater, ut ex me salutes, et Deum precor ut te incolumem servet ecclesiae suae sanctisque tuis laboribus benedicat. Genevae 29. Iulii. 3995. CALVINUS BULLINGERO. Pauca ex Botomago et Lugduno. (Describimus ex scheda Ionvillaei Cod. Genev. 107% fol. 267 v. coll. c. Cod. 108, fol. 151 v. Bern. VI. p. 1225 et Simleri Vol. 107. Versio anglica IV. 325 ) S. Nihil habeo in praesentia scriptu dignum, nisi quod Rotomagenses*) audacia et pervicacia certant cum Parisiensibus. Itaque missus est unus 3994,1) N 3981. 2) N. 3991, not. 5. 3) N. 3974. 3976. 3995.1) Soldan, Prot in Frankr. II. 112. . Mense Iulio Botomagum missus est Mareschallus de Bourdillon, qui protestantes a catholicorum vexationibus defenderet*