19:110 sius quam par sit, et quandam naturae acerbitatem quae facile in superbiam transeat. Quanti momenti futurum sit quidquid hic statuetur, satis intelligis, et possum tibi affirmare, alios aliquot episcopos esse, qui parati sint hoc exemplum sequi, si quid moderate statuatur. Itaque rogo ut istam causam non in hypothesi sed &euxdic pertractes, et ita quidem ut eorum imperitiae aliquid condones qui exactam illam tuam brevitatem non satis capiunt. Crede mihi, proderit multis hoc tempore tuus hic labor. Et quoniam tria praecipue hic a nobis quaerunt, unum quo adhibito examine sint istiusmodi homines admittendi, alterum quae sit in iis habenda episcopalis vel alterius dignitatis ratio, tertium quid sit illis consulendum de temporalium, quas vocant, facultatum vel abiectione vel retentione, rogo te ut tuam super his omnibus sententiam nobis exponere non graveris et quidem primo quoque tempore, quoad valetudo tua feret.5) Interea dum responsum tuum exspectamus, censuimus illum esse in ecclesia recipiendum, modo confessioni et disciplinae subscribat. Recepit quoque se vitae superioris veniam in publico coetu petiturum, sed nescio an expediat hoc urgere. Nutat Salignacus, homo omnium istorum doctissimus et integerrimus, quem optarem literis tuis instigari,6) ut semel tandem aperte Christum ita profiteatur, ut impietatem etiam oppugnet et ecclesiae se coniungat. Impudenter facio, mi pater, dum haec onera tibi impono, sed memineris mihi, homini plus quam credas imperito, nullum alium esse ad quem refugiam. Succurrit quidem mihi interdum quod re~ spondeam, Dei gratia, sed mihi conscius imperitiae meae, atque etiam facilitatis nimiae, malo saepe obmutescrere, quam temere in rebus tam seriis respondere: sed ubi autoritas tua accesserit tum plane confidentem me senties. Normendium nostrum arbitror hodie ad suos7) profectum, ut statum rerum suarum praesens cognoscat. Uxorem et familiam tibi commendo. Bene vale, mi pater, cum collegis et amicis omnibus. Dominus Iesus te servet. Parisiis 9. Novembris. Tuus Beza. 5) Vide Consilia Tomi X. Parte I. edita p. 184. 6) N. 3615. 7) Noviodunum.