52:11 11 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES quo melius exprimat quam honorabile nobis obsequium iniungat Deus, quum nos hostibus suis ad reddendum evangelio suo testimonium opponit. Perinde enim est ac si nobis evangelii patrocinium mandaret. Hac scilicet cogitatione armati martyres potuerunt omnes impiorum furores contemnere omniaque tormenta superare. Atque utinam hoc in mentem veniret omnibus qui ad confessionem fidei vocantur, se patronos esse delectos a Christo ad agendam eius causam. Nam consolatione tali subnixi, animosiores essent quam ut adeo facile ad perfidam defectionem flecterentur. Verum quaeret hic quispiam, num ab hominum constantia pendeat evangelii confirmatio. Respondeo, Dei veritatem per se magis firmam esse, quam ut opus habeat aliunde fulciri. Nam ut mendaces simus omnes, Deus tamen verax manet. Sed non est absurdum, infirmas conscientias talibus adminiculis in ea confirmari. Habet igitur hoc genus confirmationis, cuius Paulus meminit, relationem ad homines. Quemadmodum nostra experientia discimus, hoc saltem tot martyrum caedibus fuisse profectum, ut totidem quasi sigillis evangelium cordibus nostris obsignaretur. Unde illud Tertulliani, eorum sanguinem semen esse ecclesiae. Quem ego quodam carmine sum imitatus,1) 8anctus at ille cruor, divini assertor honoris, Q-ignendam ad sobolem, seminis instar erit. 8. Testis enim mihi est Deus. Nunc expressius suum erga illos amorem declarat. Cuius approbandi causa iusiurandum adhibet, idque merito: quia scimus quam cara apud Deum sit ecclesiae suae aedificatio. Erat autem in primis utile^ Pauli amorem probe esse testatum Philippensibus. Neque enim parum hoc valet ad fidem doctrinae faciendam, quum persuasus est populus a doctore se amari. Deum appellat testem veritatis, qui solus est veritas: et sui affectus, qui solus est scrutator cordium. In verbo desiderandi: species est pro genere: amoris autem signum est, quia desideramus quae cara sunt. In visceribus. Opponit Christi viscera carnali affectui, ut significet sanctum ac pium esse suum amorem. Nam qui secundum carnem amat, respectum habet sui commodi: et potest subinde pro rerum et temporum varietate animum mutare. Interim admonet ad quam regulam exigi debeant fidelium affectus: nempe ut abdicata propria voluntate Christo gubernacula permittant. Et certe non aliunde manare potest vera caritas, quam ex Christi visceribus. Et non leviter pungere nos debet hic stimulus, Christum sua viscera quodammodo aperire, quibus mutuum inter nos amorem foveat. 9. Hoc precor, ut caritas. Redit ad precationem, quam obiter tantum uno verbo attigerat. Exponit 1) Vide Epinicion Opp. T. V. p. 425.