50:11 11 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 12 se in corpore suo supplere quod deest passionibus Christi. Miseriae quidem et aerumnae vitae praesentis malis perinde ac bonis communes sunt. Sed quum impiis accidunt, maledictionis divinae sunt signa: quia ex peccato proveniunt, et nihil in illis apparet praeter iram Dei et Adae societatem, quae non potest nisi animum deiicere. At fideles interea Christo configuramur, et circumferunt in corpore suo eius mortificationem: ut vita Christi in ipsis aliquando appareat. Loquor de afflictionibus, quas pro Christi testimonio sustinent. Nam tametsi virgae Domini, quibus eorum peccata castigat, illis sunt salutares: non tamen proprie dicuntur socii esse passionum Christi, nisi dum eius nomine patiuntur. Quemadmodum habetur capite 4, 13, prioris epistolae Petri. Significat ergo Paulus, Deum sibi in tribulationibus semper adesse : suamque infirmitatem sublevari Christi consolationibus, ne opprimatur malis. 6. Sive autem affligimur pro vestra consolatione et salute j quae efficitur in tolerantia ipsarum passionum, gims et nos patimur: sive consolationem accipimus pro vestra consolatione et salute: 7. spes nostra firma est de vobis, scientes quod quemadmodum socii estis passionum, ita et consolationis. 8. Nolo enim vos nescire, fratres, de tribulatione nostra, quae accidit nobis in Asia: nempe quod praeter modum gravati fuerimus supra vires, ita ut de vita quoque anxii essemus. 9. Quinetiam ipsi in nobis ipsis sententiam mortis acceperamus: ne confideremus in nobis, sed in Deo, qui ad vitam suscitat mortuos: 10. qui ex tanta morte eripuit nos, et eripit, in quo spem fixam habemus, quod etiam posthac eripiet, ll. simul adiuvantibus et vobis per deprecationem pro nobis: ut donum ex multis personis erga nos collatum gratiarum actione per multos celebretur pro nobis. 6. Sive affligimur. Quoniam ante hoc membrum, spes nostra firma est de vobis, interiicitur copula: ideo Erasmus subaudiendum aliquod verbum putavit, quod illis particulis conveniret, pro vestra consolatione et salute: hoc modo: Sive affligimur, id fit pro vestra consolatione. Sed mihi probabilius est copnlam hic positam ac si dictum esset: Sic quoque: vel, utroque modo. Iam dixerat se consolationem accipere quam in alios transfunderet Nunc longius procedit, sibi spem esse firmam quod futuri sint consolationis participes. Adde quod vetustissimi quidam Graecorum codices priori statim membro subiiciunt hanc sententiam, Et spes nostra firma est pro vobis: qua lectione tollitur ambiguitas. Nam dum media interponitur, necesse est tam ad posterius quam ad prius communiter referri. Quamquam si in singulis membris velit quispiam habere plenam sententiam, ver-