47:11 11 IN EVANGELIUM IOANNIS fuisse (Rom. l l , 12): quia evangelium veluti ab illis expulsum, longe lateque per totum orbem dissipari coepit. Ita privilegio quo excellebant spoliati sunt. Christo autem nihil obfuit eorum impietas: quia et alibi erexit regni sui sedem, et promiscue ad spem salutis vocavit omnes populos qui prius videbantur a Deo reiecti esse. Dedit eis potestatem. Nomen eCoixrfac mihi dignitatem hoc loco significat: et praestaret ita vertere ad refellendum papistarum commentum. Hunc enim locum pessime corrumpunt, quia intelligunt optionem tantum nobis dari, si quidpm beneficio hoc uti libuerit. Ita liberum arbitrium ex hac voce, tanquam ignem ex aqua eliciunt. Habet hoc prima specie aliquid coloris: quod evangelista non dicat Christum facere Dei filios, sed dare potestatem ut fiant. Hinc ergo colligunt nobis gratiam hanc solum offerri, in arbitrio nostro esse eius fruendae vel respuendae facultatem: sed hoc frivolum unius vocis aucupium contextus evertit. Nam continuo post subiicit evangelista, fieri Dei filios non propria carnis voluntate, sed quum ex Deo nascuntur. Quod si fides nos regenerat ut simus filii Dei, et eam coelitus inspirat Deus : aperte constat non potentialiter tantum a Christo nobis offerri adoptionis gratiam, sed ipso actu, ut loquuntur. Et sane Graecis e^ouaia avxl aCtoeaewc interdum capitur: qui sensus huic loco optime quadrat. Periphrasis autem qua usus est evangelista, plus ad commendandam gratiae excellentiam valet quam si uno verbo dixisset, omnes qui in Christum credunt, fieri ab ipso Dei filios. Nam de immundis et profanis hic loquitur, qui perpetua ignominia damnati, in mortis tenebris iacebant. In eo itaque admirabile gratiae suae specimen exhibuit Christus, quod tales hoc honore dignatus est, ut subito filii Dei esse inciperent: ac huius beneficii magnitudinem merito extollit evangelista: quemadmodum et Paulus ad Ephesios 2 v. 4. Quod si cui magis placeat communis nominis significatio, non tamen potestas hic ab evangelista statuitur media quaedam facultas, quae plenum et solidum effectum tollat: sed potius intelligit datum fuisse immundis et incircumcisis a Christo, quod impossibile videbatur. Incredibilis enim rerum conversio tunc facta est, quum Christus ex lapidibus excitavit Deo filios. Est igitur potestas bcavorrcc, cuius meminit Paulus ad Col. 1 v. 12, ubi gratias agit Deo, qui idoneos reddidit nos ad participandam Sanctorum sortem. Qui credunt in nomen. Christi recipiendi modum breviter notat, quum scilicet in eum creditur. Fide ergo insiti in Christum, ius adoptionis consequimur, ut simus filii Dei. Et certe quum ille unicus sit Dei filius, minime ad nos pertinet hic honor, nisi quatenus eius sumus membra. Rursus hinc illud commentum refellitur de potentia. Po-