43:11 11 IN AMOS 12 reducam) manum meam super Ekron, et peribunt reliquiae "Philistinorum, dicit Dominus Iehova. Hic Amos sermonem suum dirigit contra Gazam, quam occupabant Philistini. Sita quidem erat in tribu Iehudah versus mare: sed quoniam Enachim erant illius incolae, Philistini retinuerant posessionem. Ergo Iudaei habebant illos hostes axxcop^fxouc, et quibus dabatur maior occasio nocendi propter viciniam. Promptum autem est colligere ex prophetae verbis Philistinos qui Gazae habitabant, quum viderent Israelitas ab hostibus suis premi, deinde Iudaeos, coniunxisse vires suas cum hostibus externis. Deus ergo nunc illis poenam denuntiat. Quantum attinet ad nomen Gazae, putant fuisse inditum, eo quod Cambyses bellum Aegyptiis inserens deposuerat illic pecuniam et pretiosam supellectilem: quia et Persae vocant Gazam thesaurum: sed illud frivolum est. Scimus enim Graecos interpretes semper posuisse y ubi erat y, sicuti ex Amorrha faciunt Gomorrham, sic etiam ex Aza Gazam. Et ante Cambysen urbs illa iam nomen suum obtinuerat. Potius ergo sic vocata fuit a fortitudine: et quod Graeci vertunt Gazam, illud est usitatum, sicuti iam attigi, in aliis nominibus. Fuit autem duplex Gaza, quoniam priore diruta incolae aliam aedificaverunt prope mare. Ideo 8. capite Actorum Lucas dicit Gazam fuisse desertam : et discrimen ponit inter Gazam maritimam: et illam veterem, quae prius fuerat diruta. Loquitur autem de priore Gaza Amos: quia minatur excidium illud, quo factum est, ut translata urbs fuerit in littus maris mediterranei. Iam venio ad verba prophetae. Dicit, Deum non fore propitium Gazae super tribus et quatuor sceleribus, quia Philistini etiam sic iram Dei provocaverant, ut iam indigni prorsus essent venia et misericordia. Admonui autem hesterna lectione hic nobis proponi triste spectaculum, sed tamen utile, quum videmus tot populos ita fuisse corruptos, ut fuerit intolerabilis Deo ipsorum malitia. Nam hodie res magis corruptae sunt in mundo, et iniquitas exundavit quasi diluvium. Utcunque ergo non sentiant homines mala sua, Dominus e coelo prospicit quanta sit et quam deplorata obstinatio. Nec est quod alii in alios reiiciant culpam, vel exspectent inde aliquod levamen, si omnes sint improbi et scelerati. Videmus enim ut Deus hic eodem momento denuntiet se vindictam sumpturum de multis populis. Poterant tunc Idumaei obiicere vicinos suos nihilo esse meliores: poterant idem excipere alii: quisque habebat paratam defensionem, si quidem valeret ille praetextus omnes pariter eadem culpa vel noxa esse implicitos. Sed videmus ut Deus hic consurgat iudex contra omnes populos. Ergo ne fallamur vanis illecebris, quum videmus alios nobis esse similes, et quisque