41:11 11 PRAELECTIONES 12 hoc adminiculo sese exstimulaverit ad precandi ardorem. Orabat enim tunc pro liberatione populi, quum oculos dirigeret versus Ierosolymam, conspectus ille fuit instar flabelli, quo magis accenderetur eius animus. Propheta igitur non respectu Dei aperuit fenestras, quasi magis exaudiretur, si apertum esset coelum inter aedes eius et Iudaeam: sed potius se ipsum respexit, et consuluit propriae infirmitati. Iam si hoc adiumento indiguit sanctus propheta, qui sedulus erat ad precandum : videndam est, annon pluribus stimulis opus hodie habeat nostra segnities. Discamus itaque, ubi sentimus nos esse nimium pigros et frigidos ad precandum, colligenda esse omnia adminicula, quae possint expergefacere studium nostrum, et corrigere torporem illum cuius nobis sumus conscii. Hoc igitur fuit consilium prophetae, quum aperiret fenestras suas versus Ierusalem. Deinde hoc etiam symbolo et sibi et suis domesticis ostendere voluit se perseverare in spe et fiducia promissae redemptionis. Quum ergo Deam oraret, habuit quasi in conspectu Ierusalem: non quod oculi eius possent penetrare in regionem tam longinquam : sed versus Hierosolymam direxit tunc suum adspectum, ac si diceret se esse peregrinum apud Chaldaeos, quamvis illic et opibus floreret, et esset ornatus magna potentia, et singulari dignitate excelleret. Ita voluit hoc esse omnibus notum, se acquiescere in haereditate promissa, tametsi ad tempus inde exsularet. Haec fuit secunda ratio in fenestris aperiendis. Dicit autem se tribus vicibus quotidie orasse. Et hoc quoque observatu dignum est: quia nisi quisque nostrum praefigat sibi certas horas ad precandum, facile nobis excidet memoria. Daniel ergo quanquam assiduus erat in precibus fundendis: tamen solennem hunc ritum sibi iniunxit, ut ter quotidie sese prosterneret coram Deo: quemadmodum dum mane surgimus, nisi incipimus a Dei invocatione, ille est nimis brutus stupor: sic etiam dum concedimus adiectum, deinde dum cibum sumpturi sumus, deinde aliis horis, ut quisque videt sibi esse commodum. Nam hic nobis permittitur a Deo libertas: sed quisque tamen sentire debet suam infirmitatem, ut remedia sibi accersat. Daniel ergo ob hanc causam ter solebat precari. Et additur etiam signum vehementiae , ubi dicit se prostratum fuisse in genua : non quod genuflexio per se necessaria sit in precibus: sed quia opus habemus stimulis, ut dictum fuit, non parum valet genuflexio: quia primo monemur non posse nos sistere coram Deo, nisi cum humilitate et reverentia : deinde ita animi melius praeparantur ad seriam precationem: et hoc etiam symbolum cultus Deo gratum est. Non igitur supervacuum est quod exprimit Daniel se procubuisse in genua quoties volebat Deum orare. Iam quum dicit se fuisse precatum et confessum coram Deo, vel