31:11 11 PROLEGOMENA. VI. Ioannis | Caluini | commentarius | in | librum Psalmorum | . In hac postrema editione, praeter multos locos 'quos Caluini | manu in ipsius exemplari emendatos bona fide hic reprae- | sentauimus, Hebraeum quoque contextum e regione Lati- | nae interpretationis addidimus. | Cvm indice locvpletissimo. [Embiemd] Genevae | apvd Evstathium Vignon | M.D.LXXVIII (fol) Embiema anchorae cum serpente. Adagium adscribitur: Anchora sacra mari iactatos unica Christus Fundat et est omni tempore sola salus. Habet quatuor folia liminaria, paginas numeratas 676. (238 et 239 bis) a.z. A.X. et septem folia cum indice. VII. Ioannis | Calvini | commentarius | in | librum Psalmorum | caett. (In omnibus accuratissime praecedentem refert.) Genevae | apvd Ioannem Vignon. | M.DCX. (fol.) Cave tamen hunc eandem credas atque illam quae anno 1578 in eadem officina prodiit curante typographi patre. Pagina quidem paginae respondet in utraque: adsunt tamen innumera novae operae documenta. VIII. Editionis Amstelodamensis Tomus III. IX. Ioannis Calvini in librum Psalmorum commentarius. Ad edi tionem Amsteiodamensem accuratissime exscribi curavit A. Tholuck. Berolini, apud Gustavum Eichler M.DCCCXXXVI. Pars I. pagg. XIV et 538. Pars II. pagg. 526. Tomus I. continet duos priores Psalterii libros, Tom II. tres reliquos. X. Commentaires de Iehan Calvin sur le livre des Pseaumes. Avec une table fort ample des principaux points traittez es Commentaires. Paris, Librairie de Ch. Meyrueis et Compagnie. Rue de Rivoii 174. 1859. Tome premier. IV. 558. Tome second. 593 pp. Secundus incipit a Ps. 69. Laudantur praeterea duae editiones latinae Genevenses ann. 1572 et 1660 quas tamen nusquam terrarum vidimus et quarum hanc posteriorem mere fictitiam esse facile nobis persuademus. Textus gallicus presse sequitur latinum exemplar, additis tamen nonnullis annotationibus in margine, quas nos negligere noluimus. Quod ad versionem archetypi biblici attinet, saepius illa quoque margini adscribit interpretationem aliam et variatam, vel etiam explicationem vocabuloruin minus usitatorum. Si quid videmus versio gallica archetypi non ex hebraeo fluxit sed ad latini textus tenorem conformata est, et quidem satis serviliter servatum. Ita factum est ut translator gallicus non raro hebraismos a latino interprete mutuaretur, minime vero ex authentico hausisse putandus sit. (ex. gr. Ps. 12, 3; 40, 2; 53, 5; 88, 19 ete.) Variantes, illae de quibus modo diximus, plerumque eum in finem adscriptae' sunt ut expunctis latinismis voces et phrases sermoni vernaculo magis accommodatae substituerentur:" vide inter alia Ps. 37, 5.20; 13, 3; 32, 8; 46, 7; 139, 14. Calvini praefationem, quae inter laudatissimas et maxime egregias autoris paginas censeri et solet et meretur, in utroque sermone edendam esse putavimus.