25:11 11 SANCTIONES A PROMISSIONIBUS ET MINIS. 12 29. Quumque introduxerit. Similem locum nuper exposui, qui etsi ordine posterior legitur apud Mosen, quia tamen rem clarius explicat, non dubitavi [perspicuitatis causa] eum anteponere. Dixi autem consilium Dei fuisse, dum Israelitas constituit iudicii sui praecones, eos sanctius obstringere ad servandam legem. Si tantum per Levitas sententiam ipse tulisset, moveri quidem ipsos serio, et reverenter auscultare decebat tam benedictiones quam maledictiones. Verum ubi singuli ore suo testantur quod Dei mandato dictabant Levitae, hic consensus interpositus, quasi rati habitio, ad excitandum studium et attentionem efficacior fuit. Caeterum haec contestatio fuit opportunior postquam ingressi sunt terram Chanaan, quam si peracta fuisset in planitie Moab: terrae enim conspectus ad confirmationem valuit, ac si in rem praesentem adducti cum Deo paciscerentur. Sunt autem duo isti montes ita inter se oppositi, ut facile stare potuerint duae populi classes ad benedicendum et maledicendum, quo Dei promissiones et minas consentienter approbarent. 30. Annon sunt trans. Quanquam interrogandi usus familiaris est Hebraeis, hoc tamen loco vehementius affirmat Moses quam si enunciative tantum dixisset, montes istos in terra Chanaan sitos esse. Vult enim eos animare ad fiduciam adeundae haereditatis promissae, sicuti continuo post sequitur: Tu transibis Iordanem. Etsi enim iam in Amorrhaeis vincendis, et occupanda terra Basan mirificam Dei virtutem experti erant: quae tamen fuit illorum incredulitas, necesse fuit subinde metus et terrores illis excutere, ut dubitatione omni valere iussa, fortiter se ad pergendum accingerent. Tandem ex tanto Dei beneficio materiam hortandi sumit. Ipsa enim terrae fruitio eos magis acuere debuit ad Deum colendum, quia eius facti erant haeredes, legis servandae causa. EX LEVIT. XXVI. 3. Si in decretis meis ambulaveritis, et praecepta mea servaveritis, et feceritis ea, 4. Dabo pluvias vestras tempore suo, dabitque terra fructum suum, et arbores agrorum dabunt fructum suum. 5. Apprehendetque vobis tritura vindemiam, et vindemia apprehendet sementem : comedetisque panem vestrum ad saturitatem, et habitabitis confidenter in terra vestra. 6. Dabo namque pacem in terra, et dormietis, neque erit exterrens: auferamque bestias malas e terra, et gladius non transibit per terram vestram. 7. Et persequemini inimicos vestros, cadentque coram vobis gladio. 8. Persequentur quinque ex vobis centum, et centum ex vobis decem millia persequentur: et cor-