18:11 11 EPISTOLAE 3159.3161 12 nondum licuit. Dabitur alias opportunitas. Causam sibi iniunctam Praevotius diligentissime et fidelissime expedivit. Nec infeliciter, ut ipse referet, expedivit. Non potuisset alius mitti melior et huic negotio magis idoneus exsequutor. Scripseram etiam Basileam eadem de re ad D. Sulcerum. Is respondet: se bene sperare quod intellexerit totum negotium amica compositione brevi transigendum. Atqui utinam Dominus concedat nobis pacem. Saluta D. Viretum, D. Bezam, et fratres ordine omnes. Orate Dominum pro nobis et pro me inprimis, ut feliciter pergam multo cum fructu in meo ministerio. Vale aeternum, optime frater. Salutant te nostri omnes. Tiguri 3. februarii 1560. Bullingerus tuus. Quum vehemens dolor capitis, qui recurrit quovis propemodum mense, me vexaret ut non prodirem, adveniente Praevotio, bonam hic operam Gualtherus noster navavit. Ego quoque tertia aut altera die demum cum D. Consule egi de omnibus. Iterum, iterumque vale. 3160. FONTANUS *) CALVINO. Quaerit an alicui mortuae uxoris sororem ducere liceat,2) simul nonnulla de statu ecclesiarum apud Pictavos tradit. (Ex apographo satis mendoso Cod. Paris. Oollect* Dupuy Yol. 102, fol. 108.) Salus per Iesum Christum. Ingens rerum nostrarum, turbarum et negotiorum tam infinita multitudo fecerunt, mi domine, quominus ad te frequentiores literas non dederim. Id enim etsi saepe consilium abs te petiturus cogitarem, essetque factu necessarium, hic tamen meis optatis non accedebat temporis tuta satis opportuni- 3160.1) Hist eccl I. 112 mentio fit alicuius Eob. le Macon dit de la Fontaine, a. 1557 Aureliam missis qui a. 1562 ibi in Synodo secretani vice functus est. Ibid. p. 320 minister La Fontaine a. 1560 Agedinci in vincula1 coniicitur. A. 1561 {p. 852) Io. Fontaine minister laudatur in La Vaur. Quisnam horum hic noster sit nescimus. 2) Eandem quaestionem proponit quidam qui dicitur le frere de Poitiers in Synodo Pictaviensi d. 10. Mart. 1560 {Aymon I. p. 19.) Cf. Epp. d. d. Cal Mart. et a. d. IV. Cal Apr. 1562.