16:11 1i EPISTOLAE 2379.2381 12 saltem iactatus remor. Sed nuncium, qui vivae epistolae partibus optime fungatur, longiore scripto onerare supervacuum foret. Abs te privatim nihil postulo, nisi ut tuos amicos, qui satis, ut confido, iam voluntarii sunt, tua autoritate confirmes. De Westphali refutatione2) cuius ad te exemplar mitto, quid sentias ipse, et quale sit aliorum istic iudicium, avide scire expeto. Paulo vehementiorem me fuisse video, quam in animo fuerat. Sed nescio quomodo inter dictandum mihi elapsus sum. *) Si non placuerit liber, testari saltem licebit, non fuisse a me scriptum. Sed absque ioco, ita fore tibi et reliquis fratribus gratum spero, ut excusatio quaerenda non sit. Libere tamen quidquid visum fuerit proferes. Forte etiam aliquid abs te editum erit,4) quod possit censurae esse loco: quia inde quaenam tibi probata fuerit ratio, certo patebit. Unum video, me sic provocasse eorum odia, qui hactenus fuerunt vobis infensi, ut bello quod mecum gerent, partae sint vobis induciae. Dominus ergo mihi ad sustinendam hanc molem animos et vires addat. Vale, ornatissime vir, et frater mihi in Domino plurimum colende. Salutant te collegae mei. Vicissim tuos meo nomine saluta. Dominus te conservet, regat et benedicat perpetuo cum uxore et familia. Genevae 23. Ianuarii 1556. 2380. CALVINUS CARAOOIOLO. Dedicatio secundae editionis commentarii in priorem Epistolam ad Corinthios. (Ex editione prima quae simul omnes epistolas N. T. complectitur, sub oliva Roberti Stephani impressa a. 1556. Mus. helv. II. 541. Ed. gall. BeroL p. 231.) 2) secunda. Opp. IX. 41, Prolegg. p. xviL Praefatio scripta est Nonis lan. (Moenckeberg p. 52.) 3) Quod vel in ipsa dedicatione ad Saxones fatetur. Nec sine causa. Vide maxime quae scribit p. 105. 4) Cf. N. 2340 et 2353. Bullingeri Apologetica expositio qua ostenditur Tigurinae ecclesiae ministros nullum sequi dogma haereticum in coena Domini libellis quorundam acerbis opposita prodiit m. Februario, placide et composito animo scripta. Bullingerus Melanchthoni a. d. III. ld. Mart 1556: Exemplum meae apologiae ad te mitto. Pugno quidem, sed ita interim ut offeram pacem, quam mallemus omnes quam bellum Si aliter fieri non potest quin scribere velint, omittant convicia et criminationes et agant rationibus piis ac modestis et perspicuis scripturis. Satius multo esset si mutuum toleraremus, utcunque per omnia convenire non daretur. {Phil Mel Epp. quae in Corp. Bef. desiderantur ed. Bindseil p. 383. Hess, Bull II. 228. Pestalozzi p. 381.)