15:11 11 EPISTOLAE 1898.1901 12 Eximio Iesu Christi servo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fratri et symmystae coniunctissimo Genevae. S. Exspecto Orbae adventum legatorum utriusque urbis, quos ad proximum dominicum diem adventuros nunciatum est, ut postero die habeantur comitia ad missam suffragiorum maiore numero ablegandam.*) Optima spes est de successu. Nostri multo plures sunt et optime omnes comparati. Adversarii conquirunt undecunque auxilia, sed non speratur morbus sanabilis : neque nos prorsum eorum latent doli. Urbs illa2) penes quam nunc est rerum summa et suprema potestas, cuius erat indicere comitiis diem, nullo id indicio nostris significavit, nimirum ut minus inveniantur parati. Satis fortasse habuit, id ipsum suis indicasse. Sed aliunde id nobis significatum est. Haec te nolui ignorare, ut tu cum ecclesia hanc totam causam, quae certe est magni momenti, Deo commendes. Salutant te Robertus,*) huius ecclesiae minister, et seniores omnes. Comes,4) Grandissonensis, iussu principum alio transfertur : scriptae sunt enim literae ad classem, ut eo inde evocato, alius ei substitueretur in cuius ipse locum vicissim succederet. Transfertur itaque in Romanum Monasterium,o) ut scilicet illam perdat ecclesiam uti Grandissonensem perdidit, nisi se alium praestet quam hactenus. Dominus suam ecclesiam repurget ab iis omnibus qui serio non student eius gloriae promovendae. Saluta amicos. Cupio cognoscere quis fuerit exitus causae Vandelinae.6) Vale optime. Orbae 17. Ianuarii 1554. Tuus Petrus Viretus. 1899. FARELLUS CALVINO. De Genevensibus rebus iam securum Argentoratensia et Anglica magis cruciant, Polonica et Orbana erigunt (Ex apographo Cod. Paris. Dupuy 102 fol. 86.) 1898.1) N. 1771. . Legati Friburgenses non adfuerunt sed Solodurensibus et Basileensibus arbitr aie iudicium deseri i voluerunt 2) Berna. 3) Louat 4) J o. Le Comte Grandissonii reformatur (Buchat UL 132. IV. 422). De iis ad quae hic alluditur alibi nihil legimus. 5) Romain- Moutier. 6) vide infra 7V. 1903.