13:11 ll EPISTOLAE 1049.1052 12 quando fuisset, et id postulasset ecclesiae necessitas. Imo vero ea res ei fuisset ad certiorem probationem usui. Audies quid apud se statuerit: a quo sane proposito non audeo revocare. Quod ad vos attinet, valde vicem vestram doleo, quod cum tam perditis et deploratis hominibus vobis res sit. Idem: est Satanas qui hic et istic turbat ecclesiam. Sed alia est turbandi ratio et alia instrumenta. Istic, quia magnus est inter vos in vestro ministerio consensus, excitat adversus vos homines quibus nihil est cum ministerio commune, qui sunt tamen valde ecclesiae et reipublicae exitiales. Hic, quia idem non potest, alia sibi excogitavit et paravit organa. Sic oportet nos omnes exerceri, ne soli quiescere videamur in universali hac omnium ecclesiarum perturbatione et devastatione. Gaudeo quod a Gaucherio Farello intellexerim tibi tandem redditas fuisse literas meas quas ad te Orba miseram,2) quas non fuisse redditas quum a Raymundo vestro audivissem, merito dolebam. Quoniam tamen nondum haec res mihi satis certa est, optarim me abs te fieri certiorem. Quum hactenus has perscripsissem adfuit G aucherius qui tuas mihi reddidit, cum literis Sulteeri ad me ex quibus cognovi quod cupiebam. Lubens ad vos concederem, si putarem meum adventum vobis usui futurum. Sed multa sunt quae me domi cohibent. Si putas tamen aliquid allaturum fructus, ubi intellexero, captabo occasionem. Girardo sum valde infensus quod ita me neglexerit, atque eo magis quod tuum consilium spreverit: nam si id praetermisisset tuo consilio, nullam mihi reliquisset offensionis aut expostulationis materiam, quum omnia tuo, non suo, commisissem arbitrio. Idque mihi magis dolet quod consilium meum consuli Wattevilio aperueram, et quod res aliter habet quam a me audiverit. Nam satis coniiciebam te non penitus omnia damnaturum, quin saltem pars aliqua libro vice praefationis quacunque ratione praefigeret ur. Putatne Girardus cum suis, ita esse ludendum in rebus tam seriis? Non dubito quin causae quas attingis eos moverint. Sed tuo iudicio rem totam committo, num eae rationes debuerunt apud eos praevalere. Ego dabo posthac operam ut mecum non ludant amplius: nam opus tuorum commentariorum non poterat illa praefatio longo tempore remorari. Si obstitisset illi operi, maluissem librum meum totum perire. Sed fuit illis quaestus solius habita ratio, qui nulla in parte fuisset, si voluissent, imminutus. Scribis ad me remissam esse epistolam, ego vero nescio: mihi non est reddita. Scripseram quidem ut ad me remitteretur, si