10.2:11 11 EPISTOLAE 6.7 12 schola a Goifsartii domo longo intervallo dissita est. Salutant te omnes amici qui hic sunt, praesertim Coifsartius et Viermaeus10) cum quo equum ascendo. Saluta matrem, uxorem, sororem Franciscani. Vale. Habeo literas inchoatas ad canonicum,11) quas statim a reditu absolvam, et si quid est in mora dispendii sarciam. Parisiis 5 Calend. Iulias. 12) 6. DANIEL CALVINO. Excusat diuturnum silentium, tum familiae curam, tum absentiam praetexens. Invitat Calvinum ut se episcopo suo commendet per amicos a quo ecclesiastica aliqua dignitate ornetur. (Ex apographo Petri Danielis. Bibi. Bern. Cod. 450, fol. 127 verso. . Herminjard II. 383.) Franciscus Daniel Io. Calvino S. Si quod tibi decedens pollicitus sum tardiuscule quam par sit exsequor, forsitan negligentiae vel ingratitudinis suspectus tibi sum, veluti immemor tui nostraeque mutuae illius et veteris amicitiae desertor. Verum suspicione hac facile me liberatum iri spero, si me paucis audieris. Eorum quae tibi coram dixi memineris. Nunc totus tibi sum. Siquidem a duodecim diebus aut circiter apud matrem habito, familiae curam gerens, ubi ex statu libero iamiam liber factus sum. De rebus nostris quid ad te scribam nihil certe habeo. Scis nos episcopum nationis tuae habere, cuius adventum quotidie exspectamus. *) Vellem tuorum amicorum opera te illi ita commendatum esse, ut officialis dignitate aut aliqua alia te ornaret. Ego vacationibus -------------------- in Collegio regio, antea Io. Lascaris et Guil. Budaei discipulus. Factus est postea episcopus Vauriensis et evangelicorum persequutor (Hist eccl I. p. 3, 47, 852.) 10) De neutro habemus quid dicamus. 11) Vide supra Not. 2. 12) Petr. Daniel adscripsit 1529, in quo evidenter erravit. Nam aestate eius anni, vel etiam paulo serius ad continuanda studia iuridica Bituriges se contulit Calvinus. Patre mortuo illis studiis valedixiU et Parisios petiit, animo ad alia converso. 6. 1) Quid hoc sibi velit, non facile assequaris. Anno 1531 novus episcopus Aurelianensis nullus creatus est, multo minus Picardus aliquis. Aut in anni nota latet error, aut Herminjardi coniecturam amplectaris necesse est, qui de Hangestio Noviodunensi cogitat, tunc recens promotos sed adhuc in itinere versante et fortasse Aureliam transeunte*