50:109 109 CAPUT IX. 110 esse natura, quod sumus ad diffidentiam proclives, quae unumquemque sollicitat ad suum mordicus retinendum. Ad hoc vitium corrigendum arripienda nobis est haec promissio, qui pauperibus benefaciunt, nihilominus sibi consulere, ac si sua praedia irrigarent. Eleemosynis enim tanquam canalibus, Dei benedictionem, qua locupletemur, in ^se derivant. Hoc est quod vult Paulus: Nihil vobis detrahet haec beneficentia: sed faciet Deus ut multo maiore exuberantia ad vos redeat. Loquitur enim de potentia Dei: non quemadmodum poetae, sed pro more scripturae, quae illi tribuit potentiam in actu, cuius effectum praesentem sentiamus ipsi, non quam otiosam imaginemur. Ut in omnibus sufficientiam. Duplicem fructum ponit illius gratiae, quam promiserat Corinthiis: ut habeant ipsi quantum sit satis, et ad benefaciendum abundent. Sufficientiae nomine significat modum, quem Dominus utilem nobis esse cognoscit. Neque enim semper nobis expedit usque ad satietatem impleri. Dominus ergo pro utilitatis nostrae modo nobis subministrat, nunc plus, nunc minus: sed ita ut simus contenti. Quod multo plus est quam si quis totum mundum ingurgitet. In hac sufficientia oportet nos abundare ad benefaciendum aliis. Neque enim ideo nobis benefacit Deus, ut sibi habeat quisque quod accepit: sed ut sit mutua inter nos communicatio, prout tulerit necessitas. 9. Quemadmodum scriptum est: Dispersit Adducit testimonium ex Psal. 112, 9, ubi inter alias virtutes pii hominis hanc quoque commemorat propheta, quod benefaciendo non deficiet, sed quemadmodum ex perenni fonte semper defluit aqua, ita fluxus liberalitatis eius perpetuus erit. Huc spectat Paulus, ne defatigemur benefaciendo: atque hoc etiam sonant prophetae verba. 10. Porro qui suppeditat semen seminanti, is et panem in cibum suppeditet, et multiplicet sementem vestram j et augeat proventus iustitiae vestrae: l l . ut in omnibus locupletemini in omnem simplicitatem, quae per vos producit gratiarum actionem Deo. 12. Nam ministerium huius functionis non solum supplet ea quae desunt sanctis: verum etiam exuberat in hoc, quod per multos agantur gratiae Deo : 13. quod per probationem ministerii huius glorificant Deum super obedientia consensus vestri in evangelium Christi: et de simplicitate communicationis in ipsos, et in omnes: 14. et precatione eorum pro vobis: qui desiderant vos propter eminentem Dei gratiam in vobis. 15. Gratia autem Deo super inenarrabili suo munere. 10. Qui suppeditat. Pulchra Dei periphrasis, et eximiae consolationis plena. Nam qui sementem fecit in tempore, videtur metendo fructum laboris industriaque suae colligere. Et satio videtur esse