44:109 109 CAPUT n. 110 nisi frigidum et ieiunum: quia referunt omnia ad hanc summam, displicuisse Deo sacrificia antequam coepisset populus templum exstruere: ab eo autem tempore Deum fuisse placatum, quia populus quum sacrificia offerret in loco deserto, ostendit tali negligentia se contemnere Dei imperium. Ubi autem manus adhibitae fuerunt operi, tunc litatum fuit Deo: atque ita coepit delectari sacrificiis, quae ante repudiaverat. Hoc quidem est aliquid, sed non totum. Videtur ergo mihi prorsus aliud fuisse prophetae consilium. Hactenus populum hortatus est ad aedificandum templum: nunc hortatur, ut pure aedificet, nec putet se defunctum esse, ubi templi superficies fulgebit in oculis hominum: quia Deus aliud quaerat. Non dubium ergo mihi est quin propheta hic populum ad spiritualem Dei cultum velit attollere. Oportuit quidem sedulo templum aedificari, sed spectandus etiam fuit finis: quia Deus nunquam moratus est externas caeremonias, neque etiam illo aedificio oblectatus fuit, quemadmodum homines libenter habitant in splendidis aedificiis. Quum perperam Deo affingerent crassos istos affectus Iudaei, propheta hic ostendit quorsum tam severe hactenus praeceperit de templo aedificando, nempe ut Deus pure et sancte illic coleretur. Iterum repetam quod dixi, ut familiarior sit explicatio: quum populus negligeret templi structuram, hinc detecta fuit impietas, et contemptus divini cultus. Quaenam enim causa morae et tarditatis fuit, nisi quod quisque plus aequo studebat privatis commodis? Iam quum strenue omnes operam impenderent templo aedificando, fuit quidem industria illa laudabilis. Erat enim pietatis signum: sed si populus Deum putasset nihil amplius requirere, quam externum templi splendorem, fuisset illa perversa superstitio. Scimus enim corrumpi Dei cultum, si affigitur rebus externis: quia hoc modo transfiguratur Deus in alienam naturam : sicuti spiritus est, ita vult spiritualiter coli a nobis. Quicunque ergo obtrudit tantum externas pompas ad ipsum placandum, ludit pueriliter cum ipso. Hanc secundam partem, meo iudicio, nunc tractandam aggreditur propheta. A septimo mense usque ad nonum incubuerant ad opus sibi iniunctum a Domino: sed ut scimus homines satagere in rebus externis, et omittere spiritualem cultum, ideo necesse fuit adiungi hanc doctrinam, ut intelligeret populus non satisfactum esse Deo, quamvis neque sumptibus, neque labori parcerent in aedificatione templi: sed maius aliquid requiri ab ipsis, nempe ut pure et sancte Deum illic colerent. Haec summa est. Sed prius expendere convenit prophetae verba, quia inde facilius erit colligere totam doctrinae summam. Dicit ergo sibi praeceptum fuisse a Deo vicesima quarta die noni mensis, eodem scilicet anno, hoc est, secundo Darii ut sacerdotes interrogaret de lege. Interroga ergo sacer-