20:109 109 1563 IUL. 110 sequutura consilii: nam grave erit omnibus, non convenire synodum. Si conveniamus, veremur ne quid turbemus et ne iis praebeamus occasionem quam captant qui nobis parum favent. Tu et Bern noster melius nostis quam nos omnes, qualis sit totius regni status, et quid magis hoc tempore expediat. Quamobrem quaeso vos ut primo quoque tempore signifieetis quid consultius futurum iudicaveritis. Praestitisset quidem nullum de synodo verbum fecisse apud Gubernatorem, si id ex officio licuisset: nam etsi impense favet causae nostrae, timet tamen ne ullum det sinistris suspicionibus locum suspicacibus, quibus nostra omnia sunt suspecta. Et dum huic malo mederi conamur, augetur magis. Hactenus hic omnia satis tranquilla fuere, et nostra ecclesia in dies augetur magis ac magis. Provinciales suo more ferociunt, nec ullum dant edicto regio locum.4) Villevillius nihildum apud illos effecit. Audivistis etiam, opinor, quo pacto excipiantur fideles, et in Burgundia et aliis locis innumeris. Sed curae erunt Domino, qui ita reiiciuntur ab hominibus. Mitto ad te exemplar responsi quod adiectum est libello supplici oblato Gubernatori, ex ipsius consilio et sententia, quem ad aulam misit. Multam salutem dico collegis et symmystis omnibus. Vale optime et diutissime, vir eximie et mihi plurimum colende. Lugduni 28. Iulii 1563. Tuus Petrus Viretus. 3994, BEZA BULLINGERO. Libellum Turici germanice edendum iterum commendat et hac occasione chartam variis rebus maxime ad Galliam pertinentibus implet (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 156 ) Eximio Christi servo, D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando, Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. 4) Hist. des choses memor. p. 275 Le conseil du Eoy fut contraint apres l'Edit de pacification envoyer le President de Morsan avec certam nombre de Conseillers de Paris en Provence, lesquels firent telles executions d'aucuns voleurs et meurtriers que depuis la Provence ne s'est plus mutinee de la sorte qu'elle fit durant ces premiers troubles* (Hist eccl* III. 380. Lambert, hist. des guerres de ret en Provence T. 191.)