19:109 109 1561 NOVEMB. 110 360& BEZA CALYINO. Proponit ei quaestionem de episcopis in coetum piorum recipiendis. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 46. Exstat quoque in Cod. Genev. 119, fol. 103, in Cod. Epp. Bern. VI. 947, ap. Simler Vol. 102. . Edidit Baum II. App. p. 127.) A Monsr. Monsr. D'espeville a Yillefranche. S. Ex postremis literis potuisti intelligere, quo in statu res nostrae versentur. Y eni in urbem *) ut minanti morbo occurrerent Sumpto pharmaco Dei gratia melius habere coepi, et cras cogito in aulam reverti, id est ad quotidianas curas, quibus utinam possim sufficere. Sentio enim mihi multo plus animi esse quam virium. Sed inhumanum esset in istis tempestatibus fratres deserere qui in me respiciunt, et absente me video iam in aula factum esse quod fortasse praesens impedire potuissem. Sunt enim coetus in suburbia reiecti2) et cautum est ne festis diebus conveniatur. Hoc non multum morarer, nisi viderem tantum esse concurrentium fervorem ut inde nihil aliud nasci possit quam illud ipsum quod nostri praepostere conantur effugere, nempe novorum tumultuum occasio, in quibus video tantam esse nostrorum procerum trepidationem ut quidvis adversariis concedendo audaciam eorum confirment, a quibus nihil prorsus esset metuendum, si saltem virilem virtutem nostri illi simularent. Sed de his alias. Reversus in aulam vel impetrabo missionem, sicut postremis literis meis tibi significavi, vel saltem ut retentionis meae causas ad vos scribant, de quibus iudicetis, quod absente me promiserant se facturos. Interea delata est ad me in hanc urbem controversia prorsus nova et maximi momenti.3) Eam tu cognosces ex ipsius N.4) literis et quam multa iu quaestionem cadant pro tua prudentia iudicabis. Tantum te admonebo quorundam quae operae pretium est ut noris. Quis antea fuerit episcopus satis nosti. In conventu Possiacensi nemo sese fortiorem et liberiorem praestitit. Sed interea magnae causae sunt cur suspecta sit hominis levitas. In Begio iam pridem observavi ingenium paulo moro- 3608.1) Cf. N. 3599. 2) Vide quae ea Langueto annotavimus ad ep. modo laudatam. 3) de recipiendo Trecensium episcopo Caracciolo. 4) Scripserat primum: Regii (non: Regis, ut mendose habet impressum). Pierre le Roy, v. d. m. apud Divionenses (Bullet. IX. 294) qui recipiendum negaverat Cf. N. 3569.