6:108 DE SACRAMENTIS.2) MINISTER. Iam instituta a nobis ordinis ratio postulat, ut de quarta cultus Dei parte agamus. PUER. Hanc in eo sitam esse diximus, ut Deu in agnoscamus bonorum omnium autorem, eiusque bonitatem, iustitiam, sapientiam, potentiam, laude et gratiarum actione prosequamur: ut in solidum bonorum omnium gloria penes ipsum resideat. MINISTER. Nullamne huius partis regulam praescripsit? PUER. Quidquid laudum eius exstat in scripturis, pro regula nobis esse debet. MINISTER. Nihilne habet oratio dominica, quod huc pertineat. PUER. Nempe, quum optamus sanctificari eius nomen, hoc optamus, ut omnibus eius operibus sua constet gloria. Ut, sive peccatoribus ignoscat, misericors: sive vindictam exerceat, iustus: sive praestet suis quod promisit, verax censeatur. Denique, ut quidquid operum eius cernimus, ad eum glorificandum [fol. 67] nos excitet. Hoc vero est, bonorum illi omnium laudem tribuere. MINISTER. Quid tandem ex iis, quae hactenus tractata sunt a nobis, colligemus? PUER. Quod scilicet veritas ipsa docet, et ego initio proposui: hanc esse vitam aeternam, unum verum Deum nosse patrem, et quem misit- Iesum Christum. Illum, inquam, nosse, ut debitum ei honorem cultumque exhibeamus, utque nobis non dominus tantum sit, sed etiam pater ac servator, nosque illi vicissim filii simus et servi, et proinde vitam nostram illustrandae eius gloriae dedicemus. MINISTER. Qua via ad tantum bonum pervenitur? PUER. In hunc finem, sacrum suum verbum nobis reliquit. Est enim spiritualis doctrina, quaedam veluti ianua, qua ingredimur in coeleste eius regnum. MINISTER. Ubinam quaerendum nobis est hoc verbum? 1) Le 45. dimanche. . Le salut; nous est presente par ia parolle de Dieu. . II faut mettre peine d'apprendre. . Des pasteurs Ecclesiastiques. 2) Ste scribunt veteres. Beza hunc titulum infra alio loco inserturus hic habet: DE VERBO DEI et sic 1597. 1611. 1667 et nonnullae manuales; altae habevt- De quarta parte cultus Dei.